Charter Document - 03970007

Charter Document - 03970007


Charter Number: 03970007
Cartulary Title: Seitenstetten, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Theobaldus gratia dei Patauiensis ecclesie episcopus Omnibus Christi fidelibus in perpetuum Amen Licet breuis sit uita hominis indies tamen crescit malicia humana et ideo necesse est ut quicquid diuine mercedis amore agitur ita scripto uel testimonio confirmetur ne a posteris ignorantia uel ne negligentia corrumpatur Itaque uniuersitati omnium fidelium notum facimus quod dom Reginbertus de elsarn capellam apud elsarn cum domo sua que eidem ecclesie continuatur cum omnibus attinentiis suis per manum nostram sancte Marie in sitanstetin pro remedio anime sue contradidit tali scilicet pacto ut predicti monasteri abbas capellam statim cum omni usu in sua potestate habeat et ei sacerdotem claustralem semper prouideat domum uero cum nemore et tota uastitate que domui adiacet prinium post obitum eius debeat possidere et in usum sue ecclesie transferre De possessione quoque cuius usu fructum idem Reginbertus habere debet si quid predicte ecclesie uel capelle donauerit petitioni abbatis satisfacientes Tamquam a nobis factum ratum tenemus et ei iure perpetuo confirmamus et omnes qui ea que premissa sunt infringere temptauerint auctoritate omnipotentis dei eterne maledictioni subicimus et perpetuo anathemate innodamus Sunt autem hec nomina eorum qui ad testimonium presentes fuerunt Cunradus abbas de Garste Ortolf abbas de formbarch Marchwardus abbas de Glunich Arno prepositus de richhersperge Haimo prepositus S Nycolai Perhtoldus prepositus de walthusen et de choro Patauiensi Heinricus prepositus de ahusen Otto de Witen Magister Heinricus et Magister Albertus et dom Fridricus et dom Wernhardus et dom Jacobus De rure quoque Albero decanus de ense Altmannus de Sirniche Gundelbertus de Wihtrahe Erchingerus de Aspach Eberhardus de Woluespach Laici quoque Cunradus de Amezinespach Heinricus de spileberch Walcun de slehdovf Rudegerus de Aheim Wezilo de walde Ortolfus marescalcus et alii quam plures Sunt autem hec facta apud laureacum sub Chunrado eiusdem monasterij abbate Anno domin Incarnat MCLXXV Indictione Quarta