Charter Document - 03970005
Charter Number: | 03970005 |
---|---|
Cartulary Title: | Seitenstetten, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1155 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti Amen Nouerint omnes fideles Christi quod ego Chunradus gratia dei patauiensis ecclesie episcopus decimationes apud behaimberge ex media parte sitanstetensi monasterio contradidi antecessorum nostrorum pia imitatus exempla qui uel nouas ecclesias edificare uel iam edificatas magnificis largitionibus uobiliter amplificare studuerunt Easdem quoque decimationes ne fratres iam dicti monasterii per iniustam contentionem possint amittere sub certis terminis discreuimus et cum inpressione nostri sigilli in carta describi precepimus Decreuimus sane ut usibus sacerdotis seruiant omnes decime que sunt in superiori parte riuuli qui pretebach appellatur que uero in inferiori siue de noualibus siue de antiquis cultis cum his terminis in usum cedant monachorum sicut uidelicet iam dictus riuulus decurrit in flumen rubinich et sicut a flumine rubinich semita uadit per nemus uirgultorum et per plateam stirensium usque in fluuium erlach et a fluuio erlach usque in cimeterium hadericheshouen