Charter Document - 03970004
Charter Number: | 03970004 |
---|---|
Cartulary Title: | Seitenstetten, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1155 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Hainricus gratia dei dux Anstrie Omnibus deum timentibus Salutem Quia thronus principum iusticia firmatur et misericordia adornatur idcirco iusticiam in iudicio pretendimus et misericordiam in oportunitate offerimus his tamen precipue Qui uoluntarie seculo renunciantes deo propensiori studio deseruiunt quorum meritis et precibus ante tribunal Christi nos non minimum adiuuari confidimus Hanc ergo mmobiliter habentes fiduciam humili peticioni fratrum de Sitansteten annuentes ministerialem ostram Hailwigem de Pirboum patrimonium suum cupientem offere ad altare sancte dei genitricis Marie in predicto loco Sitansteten pia deuocione cum uxore et filiis persecutisumus nec ei solum facultatem huius facti nostra concessione tribuimus uerum eciam ad maiorem eiusdem donationis firmitatem manu propria cum uxore et filiis in manu comitis Chunradi de Bilstain idem predium delegauimus tali pacto ut simul et tuitionem in eisdem bonis haberet et quandocunque abbas predicti monasterii expostularet eandem donationem explere ulterius non differret Quod et postea idem comes Chunradus ut iam prelibatum est peregit Itaque cum dignitas nostre sublimitatis exigat ut omnes sub nostro principatu secure uiuant et sub nostra defensione feliciter gaudeant hec que prelibata sunt ne successorum nostrorum uiolentia perturbentur in presenti carta describi et sigilli nostri auctoritate firmari iussimus et ad maiorem fidem faciendam nobilium ac ministerialium nomina qui presentes fuerunt subter annotari fecimus Comes Chunradus de Bilstain Comes Hainricus de Schalach Comes Luitoldus de Plage Albertus de berge Walkhunus de Clame Otto de Rechberg Dietericus de Algersbach Hademarus de Chufarn Egeno et frater eius Alramus de Vrla Albero de Chunringen Wernhart de Rabensteine Wernhart de Lanzendorf Chunrat de Houesteten Wichart de Seuelt Heinricus de Mistilbach Arnhalmus de Volchensdorf Hartwich bovm Hiltebrant de Forowe Et alii quam plures Gesta sunt hec Anno dominice Incarnat MCLV Indict III