Charter Document - 03970002

Charter Document - 03970002


Charter Number: 03970002
Cartulary Title: Seitenstetten, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1116
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Odalricus gratia dei Patauiensis ecclesie episcopus Omnibus Christi fidelibus perpetuam in domino salutem Etsi propter officium cum pastoralis quam diuina ordinante gratia suscepimus omnibus Christi fidelibus debitores existimus precipue tamen paci eorum et quieti prospicere debemus qui uel priuato iure fundationis nostre tenentur ecclesie uel qui maiori sancte religionis disciplina sub nostra cum noscuntur prepollere Qua propter uniuersitati omnium ac presentibus scilicet et futuris notum facimus quod quidam Udalscalchus nobilis et liber homo de Stille cellam monachis in honore s Marie dei genitricis in allodio suo Sitansteten construxit et omne patrimonium suum apud iam dictum locum uel apud Grunenbach et Stille et Hefte cum capellis inibi edificatis et cum omni familia sua larga et potestatiua manu in dotem pro remedio anime sue et omnium parentum suorum ad prenotatam cellam contradidit Et hoc quoque factum suum ut ratum et inconuulsum in posterum permanere debeat quasi sub tuitionem contra malignorum uiolentiam ad altare s Stephani in maiori ecclesia patauie eandem cellam delegauit tali scilicet conditione ut abbas et fratres eiusdem monasterii liberam in perpetuum habeant potestatem elegendi sibi aduocatum de cognatione fundatoris ita uidelicet ut modios et animalia nullam habeat potestatem ab eiusdem ecclesie rusticis exigere Idem etiam aduocatus si fuerit inutilis et monasterium per aliquam uiolentiam oppresserit item abbas et fratres nichilominus habeant libertatem eundem aduocatum amouere et utilem et bonum de predicta cognatione illi substituere Patauiensis quoque episcopus si indiscrete iam dictum monasterium per uim aut iniusto dominio oppresserit cognati fundatoris in altare S Stephani aureum ponant et iam deinceps libere idem monasterium ad aliam ecclesiam ubi eis placuerit transmittant Nos quoque cum consensu fratrum de choro et ministerialium nostrorum parrochiam aspach cum omnibus suis titularibus ecclesiis adalhartesperge scilicet et Piberbach et Chrebesteten cum omnibus capellis in ea iam edificatis uel edificandis cum omni iure sacerdotali et cum omnibus decimis que uel socerdotis uel nostri iuris esse noscuntur ad eandem cellam tradidimus his solis exceptis quas secularibus in beneficium constat esse innodatas Decimationes etiam noualium que uel in presenti uel deinceps exculta fuerint ex utraque parte fluminis ybese et ad occidentem usque karintscheide eidem eccelesie contulimus et eas illi perpetuo iure firmamus Hec autem nostra et predicti Vdalschalci donatio et statuta ut rata et inconuulsa in perpetuum permaneant et in carta describi ac sigilli nostri inpressioni precepimus muniri et si quis ea ausu temerario umquam infringere aut uiolare temptauerit hunc auctoritate domini nostri Jesu Christi et a communione s ecclesie eliminamus et cum diabolo perpetualiter cruciandum eterno anathemate comdempnamus Huius autem facti nostri testes hii sunt Gumpoldus prepositus S Stephani Odalricus prepositus S Nicolaj Rupertus de S Sixto Magister Odalricus Sigeboldus abbas de medelicha Dietmarus prepositus de S Floriano Dietericus comes de viehtensteine Odalricus de Willeheringen Erkenbertus de mosebach Reinbertus de hagenowe et tres filii eius Wernhardus Reinbertus et Hartwicus Manegoldus de Wesen Sigeboto de Bornhaim Hartmut de Persniche et alii quam plures Hec autem acta sunt anno dominice Incarnat MCXVI Indict VIII