Charter Document - 03970001
Charter Number: | 03970001 |
---|---|
Cartulary Title: | Seitenstetten, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1109 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nouerint filii ecclesie qualiter uiri nohiles Regenbertus scilicet et leuir eius udalschalch anime sue prouiderint Scientes enim oblaciones fidelium remedia esse animarum partem de his que temporaliter possidebant in obsequium Christi et usus ecclesie pro eterna salute dispensabant Itaque cellam quandam ubi communis uita canonicorum instituta est ad sitansteten cum proprietatibus suis tulpingun stilla hefte ceterisque prediis seu mancipiis ad eam pertinentibus super altare sancti Stephani protomartiris in ecclesia patauiensi tradiderunt Udalrico eius dem sedis episcopo presente et Vdalrico aduocato id suscipiente Que tradicio sic diffinita est et in sempiternam legem statuta ut illi communis uite canonici deo ibidem perpetuo seruiant et propositum suum inconuulsi nec conuellendi teneant Quodsi quis episcopus uel quelibet potens persona hanc diffinicionem infringere et in aliud transferre uoluerit proximus heres ueniat et ponens unum aureum super altare data bona in hereditatem recipiat nisi forte illata iniuria infra annum reprimatur Habeant etiam illi frates potestatem aduocatum quem uoluerint eligendi duntaxat ille de hereditaria cognacione sit qui eligatur Testes sunt Dietricus comes Rudolf de Peraga Erchempreht de Mosebach Pernhart de Ascha Huoch de palsentze Sigehart Starchvrit heinrich Rudolf Werigant Ekkerich Wichart et seruientes Brunne Otto Marchart Grifo Pero Dietrich Rudolf Erchembreht Accessit super hec benignitas predicti episcopi qui ad predictum locum in supplementum prebende fratrum tradidit ecclesiam Aspach cum decima excepta decima que pertinet ad beneficium heinrici et decima Rantwini que sunt XXX domus Huius tradicionis predicti testes sunt Decimacionem quam Regenbertus in parrochia Wolfpach in benencium habuit episcopo Vdalrico reddidit et episcopus eandem in communem usum fratrum eidem ecclesie contulit Acta sunt hec Anno ab incarnacione domini MCVIII Indictione II VIII Kalendas Mai