Charter Document - 03960082

Charter Document - 03960082


Charter Number: 03960082
Cartulary Title: Schottenstift [Wien]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1299
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Diemudis priorissa totusque conuentus sororum ad sanctum Petrum in Noua Ciuitate ordinis fratrum predicatorum publice profitentes ad vniuersorum noticiam cupimus peruenire quod nos redditus duarum librarum denariorum que ex donacione quondam Hainrici de Spiegelueld bone memorie de domo Wienne sita in vico Ratstrazze dicto in linea Hesnarii in transuerso directe contra domum fratrum de Valchenstain nobis annuatim emphiteotico iure quod vulgariter purchrecht dicitur soluebantur honesto viro Chvnrado de Lintza serenissimi domini Alberti Romanorum regis notario nunc possidenti domum predictam vendidimus libere simpliciter tradimus et concorditer assignamus pro viginti libris denariorum Wiennensis monete de quibus nos esse recognoscimus et testamur integraliter expeditas renunciantes ex nunc in antea omni iuri quod nobis et domui nostre nobisque successuris in eadem competit aut posset competere in redditibus memoratis prestanda per nos de redditibus ipsis Gwarandia et euictionis tutela iuxta loci eiusdem consvetudinem approbatam In cuius rei testimonium presentes exinde conscribi et nostro ac prioris Wiennensis predicatorum sigillis volumus communiri Testes sunt frater Hainricus Wiennensis frater Hainricus Noue Ciuitatis frater Herwicus Tulnemis domorum priores frater Otto subprior frater Nicolaus lector frater Wisinto Bohemus domus Wiennensis frater Walchunus de Noua Ciuitate frater Vlricus de Scharding frater Haidenricus de Raschenloh et frater Petrus de Tulna magister Otto plebanus de Ruspach frater Hainricus commendator prouincialis per Austriam de domo Teuthonica frater Chunradus Frivntspergarius et frater Otto conuersus procurator noster Hainricus Lavblinus judex Noue Ciuitatis Walchunus Vautscho Vlricns de Prukka Hainricus Peuger Chunradus Teuko ciues Wiennenses Vlricus de Lintza Vlricus de Noua Ciuitate et alii quam plures fide digni Actum et datum in Noua Ciuitate anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo nono in die beatorum martirum Gordiani et Epimachi