Charter Document - 03960080
Charter Number: | 03960080 |
---|---|
Cartulary Title: | Schottenstift [Wien] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1299 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Rudolfus dei gratia dux Austrie et Stirie dominus Carniole Marchie ac Portusnaonis ad vniuersorum noticiam cupimus peruenire quod cum honorabilis vir Wilhalmus abbas Monasterii sancte Marie Scotorum in Wienna deuotus noster ad peticionem Nicolai Colyni de Hoya ciuis nostri Wiennensis occasione fideiussionis apud iudeos de Sancto Ypolito pro trecentis libris denariorum Wiennerisium receptis sub vsura pro eodem se et monasterium obligauerit antedictum tali modo quod si videlicet idem ciuis ab huiusmodi debito infra duorum annorum spacium ipsum abbatem suumque monasterium non absolueret ex tunc tria iugera vinearum quorum vnum in monte qui wulgo Nuzperch dicitur situatum est reliqua vero duo sita in Toblico in monte qui dicitur Hard que per manus magistrorum moncium ibidem ab eodem Colyno habito consensu et auctoritate Gertrudis vxoris sue aliorumque heredum suorum vna cum fructibus eorundem prefato abbati et suo monasterio titulo pignoris fuerant obligata idem abbas nomine monasterii sui alienandi obligandi vendendi vt ab huiusmodi debitorum onere se cum suo monasterio eximeret plenam haberet et liberam facultatem appositis eciam aliis condicionibus scilicet si predicte vinee sev iugera cum suis fructibus ad plenam solucionem non sufficerent ipse Colinus de bonis suis mobilibus et inmobilibus huiuscemodi deberet suplere defectum prout in instrumento speciali super hoc a dicto ciue tradito plenius continetur Tandem dictus ciuis cum infra tempus statutum debitum non exolueret antedictum sed et fructus predictarum vinearum suis vsibus applicasset dampnis et expensis crescentibus vsurarum post aliquas altercaciones inter se habitas in nostra presencia constitutus saluo ipsi abbati et suo monasterio jure quod in predictis tribus iugeribus habebant vxoris sue predicte voluntate similiter habita et consensu heredum suorum tria iugera alia vinearum ad predicta cum suis fructibus et attinenciis vniuersis quorum iugerum vnum situm est in monte Nuzperch predicto iuxta illud de quo est mencio facta prius secundum in monte qui dicitur Gotshausperch tercium in monte qui dicitur Newenperch ipsi abbati et suo monasterio ad habendum copiam pleniorem de soluendo simpliciter obligauit possidenda et suis vsibus integraliter disponenda quovsque idem abbas vna cum suo monasterio a dampnis et expensis tam sortis quam accessionis huiusmodi totaliter subleuetur cedens et renuncians pro se suis heredibus et vxore predictis omni juri quod sibi durante huiuscemodi solucione posset competere in eisdem Vnde nos ad peticionem dicti ciuis supradictum abbatem suo et monasterii sui nomine in possessionem predictarum vinearum inducimus per presentes Et ne ipse Colynus antedictus per se uel per alios quocumque nomine sev causa prenotatum abbatem et suum monasterium in quieta possessione supradictarum vinearum molestare presumat honorabilem virum [] prepositum Newnburgensem ac magistros moncium predictorum eidem abbati et suo monasterio vice nomine et loco nostri defensores presentibus deputauimus pubblicos et tutores In quorum testimonium sigillum nostram hiis scriptis duximus appendendum Datum Wienne anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo nono XVI kalendas Septembris