Charter Document - 03960079

Charter Document - 03960079


Charter Number: 03960079
Cartulary Title: Schottenstift [Wien]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1298
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Hainricus quondam notarius pretorii et Chvnegundis vxor mea vniuersis presentes litteras inspecturis facimus manifestum quod pia ducti deuocione domino Wil venerabili abbati et conuentui ecclesie sancte marie Scotorum Wienne qui plenam nobis in domino largiti sunt confraternitatem facientes nos participes omnium bonorum que omnipotenti deo exhibita fuerint per eosdem bona et matura prehabita deliberacione omnes nostras possessiones et res mobiles et inmobiles quocunque censeantur nomine donauimus et resignauimus nomine elemosine pure et simpliciter propter deum et nostrorum per consequens in remedium peccatorum hoc tamen addito quod apud nos vsus eorundem bonorum remaneant pro tempore nostre vite Si autem decedere vnum ex nobis prius altero contingerit ex tunc ad usus predictorum dominorum et ecclesie sue transire debet bonorum omnium pars media premissorum Dehinc persona secunda sublata de medio altera pars bonorum residua supradicte ecclesie pro vtilitate et fructu totaliter relinquetur ut de huiusmodi possessionibus et rebus memoria et anniuersarius noster in perpetuum peragatur Testes huius rei sunt honorabiles viri dominus Dithricus plebanus in Pulka magister Thomas de Ybernia dominus Dithricus de sancta Maria in Littore item ciues Wiennenses dominus Grieffo dominus Chunradus Hormarckarius dominus Ulricus filius Chvnons milites Hainricus Hormarckarius Philippus hospes domini abbatis de Agemunda Engelschalcus sub Lubiis et quam plures alii fide digni Ad huius facti certitudinem pleniorem presentes litteras sigillo honesti viri domini Chunradi Hormarckarii supradicti procurauimus roborari Datum Wienne anno domini MCCXCVIII idus Junii