Charter Document - 03960070
Charter Number: | 03960070 |
---|---|
Cartulary Title: | Schottenstift [Wien] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Testimony |
Date: | 1292 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini nostri amen Uniuersis presentibus et futuris notum sit tenore presencium quod ego Nycolaus de Falen ciuis Wiennensis ob salutem anime mee Gertrudis predilecte coniugis mee et matris sue domine Adeleidis deuote et salubriter animaduertens corporis habita sanitate summaque deliberatione vna cum uoluntate unanimi et consensu dictarum G et A meum in hunc modum condo et compono testamentum Primum uidelicet deo et sanctis eius animam meam delegando corpus sepulture destino Christiane Fratri autem meo Lamberto et Marie et Agnethi sororibus meis et Johanni et Jacobo similiter germanis meis duas uineas assigno pro debitis in quibus illis legitime sum obligatus quarum una sita est in monte qui uulgariter Nuzberc appellatur quam emi ab Andrea judeo que eciam iuger unum continet preposito Neunburgensi seruiendo reliqua uero iacet in Thobelich quam a Karulo Capellario cive Patthauiensi comparaui que domino Meissuario in duobus deseruit jugeribus Item predicto Lamberto fratri meo et domino Wil abbati Scothorum in Wienna et domino meo Jacobo de Hoy ciui predicte ciuitatis duas integras in monte qui dicitur Hohenleit que domino duci Austrie deseruiunt et tres dimidias jacentes in Wortberc in districtu Medlicensi et omnia bona mea que de terra mee natiuitatis jure feudali uel hereditario mobilia et immobilia aut quolibet modo me contingunt uel contingere poterunt assigno tamquam meis uere fideicommissariis ut ex predictorum bonorum fructibus et redditibus per predictos dominum Wil Ja et Lam fratrem meum singulis annis vnanimiter collectis meis quibus teneor in Ypra et Gent creditoribus persoluant de anno in annum hoc continuando quousque predictis creditoribus fuerit plenarie satisfactum ita tamen quod ex tunc omnia bona prenotata cedere debent in usum heredum meorum si quos a mea uxore predicta Ger generauero Si uero ut quod absit sine liberis ex predicta Ger decessero predictis fratribus meis et sororibus bona omnia prenotata cedere debent exintegro iure perpetuo possidenda Si eciam ut quod absit heredes mei ex predicta Ger habiti sine liberis ex se uiam uniuerse carnis ingrediantur predicta bona predictis fratribus meis et sororibus reuertentur Item unam uineam iacentem in Nowenburc continentem in se vnum iuger et Hauueldario deseruientem et dimidiam uineam iacentem in Tzolrsperch domino Tzolr de Radow deseruientem et tres solidos reddituum quos emi a Karulo supradicto unacum domo quadam quam emi ab Andrea judeo predicto deserviente pueris de Witmarcht in duobus denariis iuris fundamentalis et domum unam sitam in vico lanarum deservientem predictis pueris in III den annue pensionis ordino et assigno predicte uxori mee Ger pro usu et utilitate uite sue ita tamen ut ipsa mortua quicunque cognatorum meorum proximorum de proximo dictis bonis intromiserit X talenta singulis annis capelle sancti Herrardi apud Scothos in Wienna perpetuo persoluat que omnia mero et libero consensu predicte uxoris mee Ger et matris sue domine A prenotate omni impetitione eis in posterum competente amota sunt ordinata ita tamen quod de predictis talentis sacerdos qui predictam capellam cottidie officiat pro sua vtilitate sex annuatim percipiat residua vero IIII in usum capelle salubriter conuertantur Hec autem ideo fieri procuraui ut anime mee et uxoris mee et matris sue A memoria continue et sincerius habeatur et dies anniuersarius depositionis cuiuslibet nostrum singulis annis sollempniter peragatur ita ut ipse officiator dicte capelle in diebus anniuersariorum singulis fratribus suis qui uigilliis et misse in eadem capella interfuerint IIII den de predicta pecunia ad emendationem sue prebende ministrabit hiis vero qui tantum misse uel uigilliis intersunt tantum duos porriget den Item uolo ut predicti dominus Wil abbas Ja et Lam frater meus de bonis in Austria mobilibus meis et de debitis quibus quidam michi in Austria et Ungaria obligantur omnibus meis creditoribus ubicunque in Austria residentibus plenarie persoluant eisdem meam committendo potestatem ut a quibuscunque meis debitoribus et ubicunque omnia mea debita recolligant et exquirant Acta sunt hec anno domini MCCLXXXXII ipso Kal Marcii coram fratre Lupoldo priore fratrum predicatorum in Wienna Gardiano et conuentu fratrum minorum dominis Ottone et Conrado de Theya sociis chori sancti Stephani Georgio Kriglario et multis aliis fide dignis Que omnia ut robur perpetue optineant firmitatis presentem paginam in euidencius testimonium sigillo meo et testium predictorum statui roborari