Charter Document - 03960061

Charter Document - 03960061


Charter Number: 03960061
Cartulary Title: Schottenstift [Wien]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1287
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos frater Sighardus dictus abbas sancte Crucis totusque conuentus loci eiusdem significandum duximus tenore presencium Christi fidelibus vniuersis quod habito inter nos mature deliberacionis consilio vnanimi et assensu viris religiosis domino Wilhelmo venerabili abbati diuina miseracione monasterii Scotorum Wienne atque fratribus ibidem deo in perpetuum seruientibus vineam nostram in Engelschalchsdorf sitam que vvlgariter Gadmer dicitur sub distinctione terminorum quibus eam vsque nunc possedimus sub forma commutacionis inter nos facta donamus et donauimus absque omni iure censuali siue iuris montani seu etiam decimacionis libere sub iuste proprietatis titulo perpetuo possidendam Nos vero pro commutacione vinee nostre antedicte a predictis abbbate et fratribus Scotorum recepimus vineam quandam in eodem loco sitam que Staingruob vocatur sub consimili libertatis et proprietatis titulo nostro monasterio in perpetuum permansuram excepta parte fosse lapidum in eadem vinea que sub certa demonstracione terminorum a sepe dictis abbate et fratribus Heinrico de Engelschalsdorf et Chungundi vxori sue iam pridem fuerat pro vite sue tempore iure precario collocata Et ne quicquam eisdem in hac nostra factione possit inpedimenti siue grauaminis suboriri nos et nostrum monasterium ad legitime defensionis tutelam iuxta iuris ordinem approbatum terreque consuetudinem vniuerse in premissis omnibus et singulis veritate presencium ipsis abbati et fratribus obligamus Vt autem hec in robore perpetuo perseuerent presentem eis damus litteram nostri sigilli munimine roboratam cum testibus subnotatis qui sunt fr Albero prior Rapoto cellerarius Syfridus hospitalarius Hainricus camerarius Vlricus subprior Vlricus portarius Vlricus infirmarius Georgius atque alii quam plures Actum et datum anno domini MCCLXXXVII VI idus Novembris