Charter Document - 03960054
Charter Number: | 03960054 |
---|---|
Cartulary Title: | Schottenstift [Wien] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1283 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Reuerendo in Christo patri et amico karissimo domino [] venerabili abbati totiqne conuentui ecclesie sancte Marie Scotorum in Wienna [] miseracione diuina abbas totusque conuentus monasterii sancti Jacobi in Ratispona cum deuotarum oracionum munere in omnium saluatore salutem Licet nostri fratres sitis et fueritis in eo cuius perfecta sunt opera predilecti tamen ad uestre petitionis instanciam non solum sed etiam in indicium maioris et condigne amicicie uos in fraternitatem nostram recipimus participes omnium orationum aliorum quoque bonorum que in nostra fiunt et fient ecclesia perpetuo facientes Vt autem inter nos ex vna parte et vos ex altera mutua semper et incommutabilis non solum verbo sed opere promotio ostendatur presentes litteras vestre fraterne dilectioni dedimus sigillis nostris robore communitas Datum Ratispone anno domini MCCLXXXIII XV kalendas Aprilis