Charter Document - 03960046

Charter Document - 03960046


Charter Number: 03960046
Cartulary Title: Schottenstift [Wien]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1272
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Gerdrudis magistra et congregatio sanctimonialium de Porta Celi in Wienna notum esse volumus presentium inspectoribus tam futuris quam presentibus Christi fidelibus vniuersis quod cum Albertus dictus Pippingus ciuis Wiennensis aream quandam quam a venerabilibus in Christo Johanne abbate et conuentu ecclesie sancte Marie Scotorum in Wienna possidebat et de qua ipsis abbati et conuentui prefatus Albertus singulis annis persoluebat duodecim denarios ratione proprietatis de permissione predictorum abbatis et conuentus ac assensu nobis uendidisset in strata Traibotonis perpetuo possidendam in restaurum siue recompensationem aree sepe dicte memoratus Albertus antedictis abbati et conuentui proprietatis aream aliam in strata que vocatur Wiltwercherstrazze cuius ius proprietatis apud Johannem ciuem Wiennensem pertinere dinoscitur iure proprietatis taliter assignauit quod ipsis videlicet abbati et conuentui singulis annis in festo beati Georgii de predicta domo cum omni iure quod ratione proprietatis in eos cadere potuit duodecim denarii censuales plenarie persoluantur In cuius rei testimonium et cautelam presentem litteram subnotatis etiam testibus tam sigilli vniuersitatis ciuium Wiennensium quam et nostri numimine fecimus fideliter communiri Testes huius rei sunt hii Magister Dietrieus plebanus de Polan procurator sanctimonialium predictarum Otto plebanus de Mvelbach Willehelmus Scherant Cunradus Camber Ortwinus ante Schotos Ulricus Purchman Altmannus Chunradus Premo Pitrolfus Lambertus Sifridus Officiales Scotorum Heinricus notarius Schotorum et alii Datum Wienne anno domini MCCLXXII VIII idus Decembris