Charter Document - 03960040

Charter Document - 03960040


Charter Number: 03960040
Cartulary Title: Schottenstift [Wien]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1265
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Anno domini MCCLXV indictione octaua quinto kal Septembris acta sunt hec coram nobis Arnoldo preposito ordinis sancti Benedicti de Brunna et decano Medlicensi sub delegatis iudicibus delegatorum sedis apostolice videlicet abbatis sancte Crucis ordinis Cysterciensis et decani Znoymensis Patauiensis et Olmocensis diocesum quorum mandatum prius recepimus in hec uerba [] Quo die partibus comparentibus coram nobis ac predicto magistro Ger diuersis allegationibus uolente iudicium declinare parte vero altera insistente ut in iudicio procederemus petiuimus a partibus ut nobis assessores assignarent et tabelliones Pars domini abbatis dedit nobis pro assessore magistrum D canonicum ecclesie sancte Marie de Wolframskyrichun Olmocensis diocesis pars autem domini plebani nullum nobis assignare uoluit pro assessore sepius tamen requisitus nec similiter tabellionem aliquem nobis nominare uolebat Tandem post longas disputationes habito maturo consilio dominum Conradum plebanum de Hurbn consentientibus partibus nobis elegimus in assessorem de quorum consilio sic interlocuti fuimus quod ex quo facta est nobis fides de littera papali et de sub delegationibus nobis factis quod iudices eramus et in negocio procederemus donec contrarium probaretur et tunc continauimus diem sequentem ut magister G die sequenti proxima hora prime in eodem loco exceptiones quas proposuerat coram nobis tam in personas nostras quam rescripti apostolici et in personam actoris seu alias omnes dilatorias exceptiones nobis in scriptis assignaret ut ex hoc tam nobis quam parti aduerse ad deliberandum replicandum nobisque sane inter loquendum copia preberetur quam prorogationem diei secundum ea que dicta sunt superius statuimus de consensu magistri Detrici aduocati sui eo die in causa predicta Die uero sequenti partibus comparentibus coram nobis petiit pars abbatis et conuentus exceptionum propositarum copiam sibi fieri et in scriptis sicut conuentum fuit et interlocutum a nobis assignari vt ad eas secundum iuris ordinem responderet nosque deliberare possemus an exceptionibus uel replicationibus stare deberemus Cum autem in scriptis nobis exceptiones assignare deberet ipse in uocem cuiusdam appellationis prorupit appellationes cum instantia postulando et sic illicentiatus contra prohibitionem nostram recessit a iudicio copiam appellationis negans nobis exhibere a nobis tamen sepius requisitus Nos autem ad conuincendam ipsius malitiam habito consilio assessorum nostrorum ut iuris ordinem per omnia seruaremus per uiros prouidos presbyteros dominum Leonem de sancta Maria in littore et dominum Conradum dictum Paratul uocauimus ad capellam domini regis ducis Austrie in ciuitate Wiennensi statim post horam nonam eiusdem diei ut copiam appellationis sue emisse nobis faceret ex qua deliberare possemus sub qua forma appellationes quas petierat concedere deberemus ac possemus colligere utrum eidem appellationi tanquam legitime deferre uel tanquam friuolam reputare deberemus Quod nullatenus facere pars magistri Ger cvrabat Tunc post horam nonam comparente parte domini abbatis parte domini plebani contumaciter se absentante idem abbas petiit ut in negotio procederemus dominum plebanum propter suam contumaciam puniendo et de proborum uirorum consilio nobis assidentium dominum abbatem misimus in possessionem causa rei seruande petitarum rerum et rebelles et contradictores excommunicauimus in nomine patris et filii et spiritus sancti Tenor vero sententie nostre talis est [] Et hec omnia fecimus conscribi per Henricum de Tulbing et Nicolaum Hungarum apud acta pro tabellionibus iuratos de utriusque partis consensu licet ab initio magister Ger in eos tanquam in tabelliones nequaquam uoluit consentire

Markups

Names Markup:



Anno domini MCCLXV indictione octaua quinto kal Septembris acta sunt hec coram nobis Arnoldo preposito ordinis sancti Benedicti de Brunna et decano Medlicensi sub delegatis iudicibus delegatorum sedis apostolice videlicet abbatis sancte Crucis ordinis Cysterciensis et decani Znoymensis Patauiensis et Olmocensis diocesum quorum mandatum prius recepimus in hec uerba []embed Quo die partibus comparentibus coram nobis ac predicto magistro Ger diuersis allegationibus uolente iudicium declinare parte vero altera insistente ut in iudicio procederemus petiuimus a partibus ut nobis assessores assignarent et tabelliones Pars domini abbatis dedit nobis pro assessore magistrum D canonicum ecclesie sancte Marie de Wolframskyrichun Olmocensis diocesis pars autem domini plebani nullum nobis assignare uoluit pro assessore sepius tamen requisitus nec similiter tabellionem aliquem nobis nominare uolebat Tandem post longas disputationes habito maturo consilio dominum Conradum plebanum de Hurbn consentientibus partibus nobis elegimus in assessorem de quorum consilio sic interlocuti fuimus quod ex quo facta est nobis fides de littera papali et de sub delegationibus nobis factis quod iudices eramus et in negocio procederemus donec contrarium probaretur et tunc continauimus diem sequentem ut magister G die sequenti proxima hora prime in eodem loco exceptiones quas proposuerat coram nobis tam in personas nostras quam rescripti apostolici et in personam actoris seu alias omnes dilatorias exceptiones nobis in scriptis assignaret ut ex hoc tam nobis quam parti aduerse ad deliberandum replicandum nobisque sane inter loquendum copia preberetur quam prorogationem diei secundum ea que dicta sunt superius statuimus de consensu magistri Detrici aduocati sui eo die in causa predicta Die uero sequenti partibus comparentibus coram nobis petiit pars abbatis et conuentus exceptionum propositarum copiam sibi fieri et in scriptis sicut conuentum fuit et interlocutum a nobis assignari vt ad eas secundum iuris ordinem responderet nosque deliberare possemus an exceptionibus uel replicationibus stare deberemus Cum autem in scriptis nobis exceptiones assignare deberet ipse in uocem cuiusdam appellationis prorupit appellationes cum instantia postulando et sic illicentiatus contra prohibitionem nostram recessit a iudicio copiam appellationis negans nobis exhibere a nobis tamen sepius requisitus Nos autem ad conuincendam ipsius malitiam habito consilio assessorum nostrorum ut iuris ordinem per omnia seruaremus per uiros prouidos presbyteros dominum Leonem de sancta Maria in littore et dominum Conradum dictum Paratul uocauimus ad capellam domini regis ducis Austrie in ciuitate Wiennensi statim post horam nonam eiusdem diei ut copiam appellationis sue emisse nobis faceret ex qua deliberare possemus sub qua forma appellationes quas petierat concedere deberemus ac possemus colligere utrum eidem appellationi tanquam legitime deferre uel tanquam friuolam reputare deberemus Quod nullatenus facere pars magistri Ger cvrabat Tunc post horam nonam comparente parte domini abbatis parte domini plebani contumaciter se absentante idem abbas petiit ut in negotio procederemus dominum plebanum propter suam contumaciam puniendo et de proborum uirorum consilio nobis assidentium dominum abbatem misimus in possessionem causa rei seruande petitarum rerum et rebelles et contradictores excommunicauimus in nomine patris et filii et spiritus sancti Tenor vero sententie nostre talis est []embed Et hec omnia fecimus conscribi per Henricum de Tulbing et Nicolaum Hungarum apud acta pro tabellionibus iuratos de utriusque partis consensu licet ab initio magister Ger in eos tanquam in tabelliones nequaquam uoluit consentire