Charter Document - 03960031
Charter Number: | 03960031 |
---|---|
Cartulary Title: | Schottenstift [Wien] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Fridericus dei gratia dux Austrie et Styrie ac dominus Carniole omnibus hanc litteram inspecturis salutem Cvm protectionis nostre debito vniuersaliter omnium ecclesiarum iniurias pro viribus nostris propulsare et paci ecclesiastice prouidere ivre debeamus specialiter tamen illas que solum nos in suis necessitatibus respiciunt et que ad nos iure fundationis pertinent que etiam nobis accuratius commisse sunt amplius defensare et quieti ipsarum consulere debitum iudicamus Inde est quod nos paterne institucionis successores in ecclesia Wiennensi Scotorum existentes paterne etiam pietatis sequi decet deuotionem vt que ipsius diligentia eidem ecclesie contulit hec et alia post hec superaddita distrahi nullatenus paciamur Cvm enim varias ac diuersas iusticias in terra nostra iure requirere debeamus nos tamen redditus ipsius ecclesie ab omni iure nostro tam a placito prouinciali quod uulgo Lanteidinch dicitur quam a pabulo quod marschalco nostro soluitur videlicet Marchmutte penitus excepirnus et liberos esse statuirnus apud quoslibet successores Inde siquidem diuine contra nos indignationis offensam prouocare timeremus vt quod patris nostri traditio ad eternam optinendam salutem deo optulit nos rursus ad vsus nostros redire minus prouide cogeremus Ne quis autem de cetero iudex siue preco siue etiam marschalcus aut quilibet officialis noster in bonis fratrum predicte ecclesie intus aut foris audeat occasione nostre repetende iusticie quam prorsus eis remisimus aliquid exigere districte interdicimus et presentis scripti nostri pagina quod sigilli nostri impressione muniuimus inhibemus Testes etiam subscribentes qui sunt Venerabilis episcopus Sekovensis Vlricus Leuprandus prepositus Patauiensis Livpoldus prepositus Ardacensis magister Livpoldus plebanus Wiennensis prothonotarius noster Gotschalcus plebanus de Holabrunne comes Chunradus de Hardeke Anshalmus de Iustinge Heinricus de Sevelde Chadoldus de Pavmgarten Heinricus de Prunne Heinricus de Habespach Chunradus de Zekinge Cholo de Vronhouen Wolfkerus de Parowe Otto de Walchunschirchen Ditricus de Tobra Trauslibus de Heimburch et alii quam plures Acta sunt hec apud Starchenberch anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo quadragesimo quarto quinto decimo kalendas Julii secunde indictionis