Charter Document - 03960018

Charter Document - 03960018


Charter Number: 03960018
Cartulary Title: Schottenstift [Wien]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1221
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Livpoldvs dvx Austrie et Stirie Quoniam post lites contestatas modus reformande pacis tempore reuoluto obliuionis pallio solet occultari ideo sapientum uirorum consideratione fideli litterarurn custodie debet commendari ut post multorum annorum curriculum quando opus fuerit oculata fide uideatur Innotescat igitur uniuersis quod Wernherus in sancta cruce dictus abbas et Walterus prepositus Nuvenburcensis et Egeno prior de sancta cruce a sede apostolica iudices delegati in causa que uertebatur inter dominum M abbatem et conuentum sancte Marie in Wienna ex una parte et dominam Gerbirgim et filios et filias eius ex altera ex consensu parcium per arbitrium adiunctis sibi probatis uiris domino G uidelicet archidiacono et duobus monachis prefati monasterii uidelicet Matudano et Dumino et uno milite Hainrico de Wkela tandem prefatam causam susceperunt terminandam et diligenter modo cause inspecto iam dictam causam fine debito per arbitrium deciderunt Primo enim fide data in manus ipsorum uice sacramenti a partibus receperunt cautionem quod in nullo possent a predictorum iudicio resilire uel ei in aliquo contradicere Penam etiam partibus inflixerunt quod quicunque legem arbitrii uellet excedere et ei non obedire alteri parti XXX libras infra XXX dies persolueret et iterum ad examen iudicii sepius dicta causa rediret Preceperunt etiam nichilominus quatinus in mansis omnibus quos dominus abbas et conuentus suus repetebat quorum V mansi et dimidium et IIII aree sunt in Imsenstorf et unum in Fosendorf aduersa pars proprietatem prefato abbati et conuentui recognosceret et ea ad annualem censum uidelicet trium librarum in festo sancti Michaelis persoluendum sibi retineret adicientes quod si aliquis ex heredibus ipsorum sentencie contrarius partem prefate pecunie in predicto termino non persolueret penam LX d statim incurreret et coheredes eius qui tunc temporis in eisdem mansis possunt inueniri infra XIIII dies hoc eis significatum per dominum abbatem et conuentum persoluerent alioquin omnes mansi prefati ad sepius iam dictum monasterium libere et absolute redirent nullo habito respectu de cetero ad prefatos coheredes In arbitrio etiam expresserunt quod nullus predictorum coheredum partem antedictorum prediorum alieno quam suis coheredibus presumat uendere uel exponere alioquin prefatum monasterium quod sic alienatur recipiat et se intromittat Huius rei testes sunt Dominus abbas et conuentus et prefati iudices delegati Gotfridus archidiaconus Magister Albertus de Culeube Magister Lucas et Henricus filius eius De laicis uero Gundaker de Stiria ministerialis Hanricus de Wukela ministerialis Cuonradus hospes et Dietricus frater eius Ruodgerus de Imsenstorf Cunradus feler Dietricus seruiens Matudani Hausmannus et Vlricus seruientes abbatis Engelbertus et alii quam plures Vt autem istud ratum et inuiolabile in omne euum permaneat hanc paginam sigillo nostro et predictorum arbitrorum fecimus roborari Actum anno ab incarnatione domini millesimo ducentesimo vigesimo primo mense Maij