Charter Document - 03960017

Charter Document - 03960017


Charter Number: 03960017
Cartulary Title: Schottenstift [Wien]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1220
Date type: Internal, Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Livpoldus dei gracia dux Austrie et Styrie omnibus ad quos presens scriptum peruenerit salutem in perpetuum Sciant omnes tam presentes quam futuri quod dominus Chunradus comes de Hardecke contulit ecclesie Scotorum sancte Marie in Wienna duas uineas apud Pulkam in loco qui uocatur Haselportze post obitum suum et terram arabilem cuius fructu coluntur uinee ille et ager ille sedet iuxta Pulkam in locis qui uocantur in Rute IIII agri in uno loco ad eundem campum tria jugera pertinent et sunt ex una parte ripe in campo retro ecclesiam duo iugera uersus uillam Schratental octo jugera uinee iste sunt quas plantauit primo Riperus senex iudex In huius donationis memoria duas urnas uini de illis contulit uineis predictus comes ecclesie Scotorum in Wienna singulis annis quam diu uiuet Ipso uero decedente illas uineas cum agro prefato sine alicuius in mundo nec uxoris nec sobolis contradictione prefata possidebit ecclesia Peccora uero et pecudes que sunt in curia ecclesie apud Pulkam in agro cornitis et suorurn successorum in perpetuum pascua accipient sicut apud antecessores suos accipere consueuerunt Vt autem donationem illam nullus in mundo ausu temerario infringere presumat sigillis nostris et prefati comitis in omne euum fecimus roborari Huius rei testes sunt Dominus Vlricus archidiaconus et dominus Vlricus plebanus de Draeschirchen Dominus Rudolfus de Potendorf Dominus Marchwardus de Himperch et filii sui Irnfridus et Vlricus Dominus Heinricus de Prunne Dominus Helmwicus de Griezze Rudgerus Stanturaz Dominus Wido Heinricus iudex Rudgerus incisor Chunradus sueuus Dominus Reinoldus Chunradus Wirt et Dietricus frater eius Et de familia prefati comitis Petrus plebanus et Hermannus capellanus eius Heinricus diaconus Isti sunt milites Rudgerus Cengir et filius eius Ortolfus et Chunradus filius eius Hugo de Reits Reichberus iudex et filius eius Perhtoldus Chunradus Tocharius et Rudgerus filius eius Actum publice in ecclesia sancti Stephani Wienne Anno MCCXXIII kalendas Aprilis