Charter Document - 03960016
Charter Number: | 03960016 |
---|---|
Cartulary Title: | Schottenstift [Wien] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1217 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Leupoldus dei gracia dux Austrie Stirie vniuersis presentem paginam inspecturis salutem in domino Notum esse cupimus tam presentibus quam futuris quia nos predium nostrum in Praitenlee quod Leupoldus de Molanstorf a nobis in feodo habuit ecclesie scotorum in Wienna contulimus donauimus cum voluntate et assensu eiusdem Leupoldi pincerne nostri nullo penitus reclamante Et ne quisquam deinceps memoratum cenobium in eodem predio grauare valeat aut inquietare ullo modo set iam dictum cenobium semper possessione gaudeat iubemus eisdem presentem cedulam sigilli nostri munimine roborari in testimonium rei geste Testes comes Chunradus de Playe Comes Leutoldus de Plaie Marquardus de Himperch Rudolfus de Potendorf Hainricus marschalcus de Hakingen Chadoldus dapifer de Veldsperg Chadoldus de Gnannendorf et alii quam plures Actum in Newnburg VIII kalen Julij anno incarnationis dominice MCCXVII Indictione quinta