Charter Document - 03960013
Charter Number: | 03960013 |
---|---|
Cartulary Title: | Schottenstift [Wien] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1209 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen Vniuersa que geruntur sub sole et ordinantur ab hominibus transire solent cum tempore nisi scripto memorie commendentur Bonum opus ut euangelica suadet auctoritas nobis sit in uoluntate nam erit ex diuino adjutorio in perfectione Et teste Paulo velle quidem adiacet perficere autem uix aut nullatenus ualeo sed dominus qui confert affectum per misericordiam sui prestabit et effectum Contra obliuionis igitur iniuriam meminerint queso tam moderni quam posteri quod ego Hugo humilis plebanus in ecclesia Lize fallatiam mundi et nil stabile permanere sollerter considerans decreui respectu fidei mee ac diuine retributionis intuitu paruitatis mee indigentie in instanti aliquid de temporalibus subtrahere et transitoria huius mundi domino opitulante in perpetua commutare ut uidelicet possim ad tumbam domini mei pii fundatoris scotorum monasterii quondam ducis Austrie Heinrici gloriose memorie lampadem inextinguibilem ordinare Ad hoc itaque domum meam Wienne in area scotorum sitam iuxta puteum et uineam meam bonam duo iugera pene continentem in monte domini mei Livpoldi illustris ducis Austrie et Styrie Thobeliche collocatam predicto monasterio domine nostre beate Marie scotorum cum sincera deuotione confero hoc pacto ut fidelis minister et seruiens meus Kazelo et uxor eius Friderun et ipsorum heredes ac similiter eorum posteritas pro suo fideli seruicio predictam domum et uineam a domino abbate sanctoque conuentu scotorum iure ciuili quod uulgo sonat burchreht recipiant et preter censum domus quadraginta denarios uidelicet annuatim in festo beati Michahelis archangeli custodi eiusdem monasterii sub testimonio conuentus decem longiores solidos pro dicta domo et uinea persoluant ut exinde sincerum comparetur oleum oliuarum de quo lampas unadie noctuque ad altare beati Gregorii ante quod est sepulchrum prefati domini mei ducis ardeat incessanter Nec est silentio pretereundum uel obliuione tradendum quod si predicti predii possessores maliciose uel aliquo quod deus avertat malo ingenio predictam summam annuatim soluere neglexerint domino abbati et custodi in duplo restituant et nichilominus ex uigili cum custodis lampas assidue procuretur Si uero negligentes aut pertinaces in non reddendo debito biennio uel ultra exstiterint domus cum uinea in usum conuentus libere succedant sicque ordinatio luminis in prouidentia boni custodis iugiter perseueret Ut autem hec rata et inconuulsa permaneant prefatus dominus meus illustris dux Austrie et Styrie ad preces meas aures sue clementie dignatus inclinare presens priuilegium sigilli sui precepit munimine roborari Testes igitur huius rei sunt hij quorum nomina sunt subnotata Ulricus notarius curie Magister Arnoldus Chuonradus plebanus in Ruspach Ulricus de Valchenstein plebanus Fridericus de Widervelt plebanus Chrafto capellanus curie In gradu laicorum Gotfridus camerarius Theodericus magister monete Wido miles Chuonradus sueuus Otto Grans Livtoldus urbanus Actum publice Wienne in memorato scotorum monasterio Anno verbi incarnati MCCVIIII Indict xiii Pontificatus pape Innocentij anno xii Regnante Ottone Romanorum rege anno primo