Charter Document - 03960011

Charter Document - 03960011


Charter Number: 03960011
Cartulary Title: Schottenstift [Wien]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1204 - 1220
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego M Winnensium peregrinorum dictus Abbas et Otto miles de Enzinstorf controuersiam per aliquod temporis interuallum habuimus super predio quod ipse ab ecclesia Christiani qui bona in eadem uilla ecclesie contulit dispositione possidet tandem autem ex bonorum uirorurn consilio rancorem animi deponentes ad inuicem ad pacem uenimus hoc tenore quod tam ipse quam sui nepotes sicut alii videlicet Albertus Eberhardus Leo et Hermannus cum suis nepotibus qui in eadem uilla habitantes ecclesie seruire tenentur mecum meisque successoribus equitare dum opus fuerit debeant et suos equos cum suis seruis quocienscunque negocium postulaverit accomodare non dubitent Hospicia sua secundum quod ius poposcerit nobis parare curent quod si neglexerint se mediante iure excusent uel pro negligentia satisfaciant Huius rei testes sunt Omnes fratres nostri et insuper Heinricus de Rodanstoin Chunradus sueuus Otto Grans Heinricus marschalcus De familia nostra Eberhardus Dietricus et alii quam plures Ad confirmandam igitur rei geste memoriam nostri sigilli munimine presens cartula consignatur