Charter Document - 03960008

Charter Document - 03960008


Charter Number: 03960008
Cartulary Title: Schottenstift [Wien]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1189
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Deobaldus dei gratia Patauiensis ecclesie episcopus uniuersis Christi fidelibus salutem in perpetuum Amen Cum pie desiderium uoluntatis et laudande diffinitionis intentio pontificalibus studiis semper sint adiuuanda cum sollicitudinis est adhibenda ut ea que ad honorem dei et utilitatem religiosarum domorum sunt disposita nec dissimulatio negligere nec aliqua ualeat presumptio perturbare set sicut hoc quod ratio exigebat utiliter optinuit diffiniri ita quod semel bene diffinitum est nulla debet retractione uiolari Ea propter memorie christi fidelium presentis scripti pagina commendamus qualiter ad instantiam et petitionem venerabilis fratris nostri Heinrici abbatis Fornbachensis et sue congregationis quidquid juris in ecclesia sancti Viti Engilbrettistorf habuimus prefato cenobio et fratribus ibidem deo famulantibus in subsidium intuitu diuine remunerationis contulimus ita uidelicet ut iam dictus abbas vel successores eius de manu nostra et successorum nostrorum curam animarum cum altari et aliis ad jus spiritale pertinentibus recipiat et clericum in prefata ecclesia qui populo diuina ministret idoneum pro beneplacito suo et sicut redditurus est rationem deo de animabus eisdem ordinet ac instituat presertim cum in possessione eiusdem ecclesie sepe dictus abbas et predecessores sui quiete et sine prescriptionis interruptione usque ad tempora nostra fuerint nec a possessione unquam ordine judiciario uel fine debito ceciderint Ceterum ne per insolentiam hominum sicut sepe fieri assolet id quod tam rationabiliter in usu et potestate eorum tam longeua possessione ab ipsis est detentum et a nobis postmodum maturiori consilio habito confirmatum infringi ualeat presentis scripti paginam impressione sigilli nostri communimus et testimonio eorum quorum nomina infra continentur corroboramus Hainricus prepositus babenbergensis Purchardus de Chambe Megenhalmus plebanus Patauiensis Richerus canonicus et prothonotarius curie Sigilohus Rapoto capellani Pertoldus dux Dalmatie Pertoldus comes de Perge Thiepoldus liber de Erlahe Chadelhochus de Ualchinsteine Leutoldus de Sauirstete Ebo de Possinmonsteure Marquardus de Matheseo Werenhardus de Trasmihusen Rodolfus marscalchus Duringus de Styria Pernoldus burgensis de Patauia Heremannus cellerarius Actum feliciter in Patauia Anno ab incarnatione domini MCLXXXV IIII Indictione nona Idibus Maij