Charter Document - 03960006

Charter Document - 03960006


Charter Number: 03960006
Cartulary Title: Schottenstift [Wien]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exemption
Date: 1181
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Patris et filii et spiritus sancti Leupoldus Dei gratia dux Austrie Cum protectionis nostre debito uniuersaliter omnium ecclesiarum iniurias pro uiribus nostris propulsare et paci ecclesiastice prouidere ivre debeamus specialiter tamen illas que solummodo nos in suis necessitatibus respiciunt et qve ad nos iure fundationis pertinent que etiam nobis accuratius commisse sunt amplius defensare et quieti ipsarum consulere dignum iudicamus Inde est quod nos paterne institvtionis successores in ecclesia wiennensi Scottorvm existentes paterne etiam pietatis sequi deuotionem decet vt que ipsius diligentia eidem ecclesie contulit hec et alia post hec superaddita distrahi nullatenus patiamur Cum enim uarias ac diuersas iustitias in terra nostra ivre requirere debeamus nos tamen redditus ipsius ecclesie ab omni ivre nostro tam a placito prouinciali quod uulgo lanteidinch dicitur quam a pabulo quod marscalco nostro soluitur uidelicet marchmutte penitus excepimus et liberos esse in perpetuum statuimus Inde siquidem diuine contra nos indignationis offensam prouocare timeremus ut quod patris nostri traditio ad eternam obtinendam salutem deo obtulit nos rursus ad usus nostros redire cogeremus Ne quis autem de cetero iudex siue preco siue etiam marscalcus aut quilibet officialis noster in bonis fratrum predicte ecclesie intus aut foris audeat occasione nostre repetende iusticie quam prorsus eis remisimus aliquid exigere districte prohibemus et presentis scripti nostri pagina quod sigilli nostri inpressione muniuimus interdicimus testes etiam subscribentes tam liberos quam ministeriales Chunradus comes de Rakez Comes Cuonradus de Pilstein Comes Leupoldus de Pleien Otto de Lenginpach Volricus de Asparn Chraphto de Amzinesbach Vlricvs de Rudnich Hadmarus de Cunringen Wichardus dapifer et frater eius Chadoldus Albertus de Phaphstetde Otto de Purcharstorf Bertoldus de Iwanstal Ortolfus camerarius et alii quam plures Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCLXXXI Regnante domino nostro glorioso Romanorvm imperatore Friderico Datum wienne kalendis Septembris