Charter Document - 03960003
Charter Number: | 03960003 |
---|---|
Cartulary Title: | Schottenstift [Wien] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1161 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Hainricus Dei gracia dux Austrie uniuersis fidelibus salutem in perpetuum Pia et salubris est intentio qua quisque ad seruiendum deo mouetur et ad bene agendum intentam habet uoluntatem Que quidem uoluntas in leuioribus personis et hiis quibus rerum non suppetit facultas sufficit et est meritoria quippe cum uoluntas pro facto reputetur In magnatibus uero et uniuersis quibus copia rerum et auctoritas agendi quidlibet amminiculantur hec eadem laudabilior est et maiorem habet efficaciam cum ipsi hoc quod per bonam uoluntatem concipiunt in mente ad exsequendum in opere habeant facultatem Nobis igitur vniuersis principibus quibus plus est commissum ut et plus a nobis exigatur expedit vt bonam uoluntatem et opera caritatis habundantius quam ceteri ad uniuersos extendamus maxime tamen ad religiosos et monastice professionis uiros quos secularia negocia postponentes ad obsequia diuina et cultum religionis obseruandum propensiori cum et beniuolentia fouere debemus et amplecti Pietatem itaque antecessorum nostrorum quam circa ecclesias accurata sollicitudine iugiter intendere consueuerunt imitari cupientes uniuersas ecclesias precipue tamen eas quarum fundatores ipsi exstiterunt pro posse manu tenere et promouere intendimus et si non plura eis conferendo saltim ab antecessoribus nostris et aliis ipsis collata patrocinatus nostri deffensione eisdem conseruando Cum autem nos quosdam exules et simplices scotos uidelicet diuine pietatis intuitu collegissemus Wienne in predio nostro libere fundationis iure eos collocauimus monasterium ibidem in honore beate ac gloriose dei genitricis Marie et beati Gregorii eisdem construendo et redditus ad subsidium ibidem deo famulantibus eisdem scotis benigna deuotione donauimus quos in presenti pagina exprimi iussimus una sepulture et aliorum quam essent habituri iusticiam ascribendo Decimam coquine nostre duas parrochias Pulca uidelicet et Echendorff cum attinentibus et capellas Wiennenses capellam sancti Pancratii et capellam beati Petri et capellam beate Marie et capellam beati Rudperti et in Chremse capellam beati Stephani in Tuln capellam sancte Crucis et unam mansum Capellam beati Cholomanni in Lovp in Wirochperge XII mansus cum attinentibus in Ebersdorf XII mansus et unum dominicale in Ladendorf XVI mansus cum attinentibus in Hippelinsdorf XVIIII mansus cum attinentibus in Grihtsanssteten curiam uillicariam cum attinentibus in Ruspach curiam villicariam et unam mansum cum attinentibus in Erpurch iuxta Falchenstein VIIII mansus cum attinentibus in Fuldramsdorf V mansus in Swechent II mansus in Wolfpeizzingen I mansum In Hovmat mansus Nos quoque et omnem posteritatem nostram vniuersamque familiam nostram in eodem monasterio statuimus sepeliri Huius rei testes sunt Comes Hainricus de Schala Comes Chunradus de Pilstein Comes Levpoldus de Plaigen Otto de Lengenpach Vlricus de Asparn Otto de Aschaim Eberhardus de Rudnich Albero de Chunringen et filius eius Hadmarus et frater eius Rapoto castellanus de Medlich et Rapoto filius eius et Otto de Purcharchsdorf Wernhardus de Rawanstein Vlricus dapifer Berhtoldus de Iwanstal Heinricus de Mistelbach Irnfridus de Gnannendorf et alii quam plurimi Acta sunt hec coram illustri coniuge nostra Theodora ducissa Austrie et filiis nostris Livpoldo et Heinrico nec non et filia nostra Agnete Hanc autem supradicte donationis ac nostre confirmationis paginam presentem sigilli nostri impressione corroborauimus ne aliquis nostrum factum retractare audeat vel mutare Data Wienne anno ab incarnatione domini MCLX primo X kal maii