Charter Document - 03960001

Charter Document - 03960001


Charter Number: 03960001
Cartulary Title: Schottenstift [Wien]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s):
Date: 1161
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Hainricus Dei gracia dux Austrie cunctis fidelibus presentibus et futuris salutem in salutari Notum sit uobis omnibus quod ego predictus dux abbatiam fundaui in territorio Wiennensi in qua Hybernienses monachos iure perpetuo de simplici gente elegi ibidemque sepulturam meam et filiorum meorum in omni progenie atque familie mee dedi et hoc in honore sancte Marie uirginis et omnium sanctorum feci qui sunt ante deum Fideiussores huius ueritatis ceterique uero testes huius rei sunt Comes Heinricus de Schala Comes Chunradus de Pilstain Comes Liupoldus de Plaigen Otto de Lengenbach Ulricus de Asparn Otto de Aschaim Eberhardus de Rudnich Albero de Chunringen et filius eius Hadmarus et frater eius Rapoto castellanus de Medlich et Rapoto filius eius Otto de Purcharsdorf Wernhardus de Rawanstein Ulricus dapifer Berhtoldus de Iwanstal Hainricus de Mistelbach Irnfridvs de Gnannendorf