Charter Document - 03951011
Charter Number: | 03951011 |
---|---|
Cartulary Title: | Schlägl, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1251 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Heinricus Dei gratia comes de Ortenberch notum facimus presentis scripti testimonio tam presentibus quam futuris quod nos villam nostram Schambach cum omnibus suis attinenciis in remedium anime nostre ad instantiam quoque domini Meingoti de Waldek Patauiensis ecclesie prepositi capitulo eiusdem ecclesie tradidimus et tradimus bona et spontanea voluntate ita tamen ut idem prepositus eandem villam quam diu uixerit in augmentum prepositure sue possideat et in sua teneat potestate Ipse quoque prepositus ad altaria sancti Pilgrimi et sancti Sixti Patauie de redditibus ipsius ville luminaria ministrabit Ad altare etiam nostrum in domo nostra Patauie erectum cum in dote eidem per nos prouisum fuerit luminaria tenebitur similiter ministrare Eodem autem domino preposito decedente villam in Schambach predictam capitulum Patauiense in augmentum prebende ipsorum libere possidebit et post mortem nostram diem anniuersarium nostri obitus celebrabit Et ut presens donatio nostra firma permaneat et omnino inconuulsa sigillum nostrum cum sigillis dominorum nostrorum Patauiensis et Ratisponensis episcoporum presentibus in testimonium duximus adponendum Actum Prage III idus aprilis anno Domini millesimo CCL primo Coram hiis testibus domino Wernhardo de Morspach canonico Patauiensi Heinrico de Suben et Heinrico de Slage ecclesiarum prepositis Volchmaro de Wazzerburch canonico Augustensi Gebolfo de Munzing Heinrico de Merswanche Pilgrimo de Toemling Zacharia de Teisbach Johanne de Mersvanch Rihkero de Pernstein et aliis quam pluribus Nos etiam Albertus Ratisponensis et Berhtoldus Patauiensis ecclesiarum episcopi qui premissis interfuimus vidimus et audivimus nostra sigilla presentibus in testimonium adponi fecimus et cautelam