Charter Document - 03950040

Charter Document - 03950040


Charter Number: 03950040
Cartulary Title: Schlägl, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Pledge
Date: 1298
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine Domini Amen Ego Rudgerus dictus de Haichenpach notum esse uolo uniuersis presentes audituris literas seu uisuris quod ego de consensu uxoris mee Margarete quadam necessitate nobis ineuitabili incumbente deliberacione habita uiro nobili Chalhocho dicto de Valchenstaein ministeriali ecclesie Pathaphiensis obligauimus in centum libris denariorum Winnensis monete omnia bona nostra in Horaw et Wantsaben cum agris pratis siluis uirgultis aquis molendino ac uniuersaliter cum omnibus cultis et incultis ad eadem bona in Horaw et Mantsabwen spectantibus pacto et condicione tali interposita videlicet quod numquam michi nec alicui successorum meorum alio tempore exsoluere licebit sed semper erit in festo sancti Egidi confessoris terminus exsoluendi cum denarijs qui in predicto festo et termino Wienne et in tota terra Awstrie sunt datiui ut ergo prescripta robur abeant firmitatis presentes literas dedi sigillorum istorum uidelicet domini Ebrhardi dicti de Walse et mei proprij apensionibus roboratis Testes sunt predictus dominus Ebrhardus et frater eius dominus Hinricus dicti de Walse et filij Peregrini Fridricus et Chunradus fratres Conradus Maginhausen de Chrotendorf Otto Jrmfridus fratres de Clafpach Engelbertus de Rennarigel Datum anno Domini MCC nonogesimo octavo quarto jdus januarii