Charter Document - 03950039

Charter Document - 03950039


Charter Number: 03950039
Cartulary Title: Schlägl, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Pledge
Date: 1298
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine Domini Amen Ego Rudegerus dictus de Haichenpach notum esse uolo vniuersis presentes audituris literas seu uisuris quod ego de consilio et consensu vxoris mee et filiorum meorum Chadoldi [et] Seidlini quadam necessitate nobis ineuitabili incumbente deliberacione habita unanimi et consensv viro nobili Chalhocho dicto de Vilchenstein ministeriali ecclesie Pathaphiensis obligauimus in centum libris denariorum Wiennensis monete omnia bona nostra in Horawe et Wantsabwen cum agris pratis siluis uirgultis aquis molendino ac uniuersaliter cum omnibus cultis et incultis ad eadem bona in Horawe et Vantscaben spectantibus pacto et condicione tali interposita uidelicet quod numquam licebit michi nec alicui successorum meorum alio tempore exsoluere sed semper erit nisi in festo sancti Egidi confessoris terminus soluendi cum denariis qui in predicto festo et termino Winne et in tota terra Awstrie sunt datiui ut ergo prescripta robur abeant firmitatis presentes litteras dedi sigillorum istorum uidelicet domini Ebrhardi dicti de Walse et proprij et filii mei Chadoldi apensionibus roboratas Testes sunt predictus Ebrhardus et fratres eius dominus Hainricus dicti de Walse et filij Peregrini Friderici Chvnradus fratres Conradus Magenhausen de Chrotendorf Otto Irmfridus fratres de Clafenpach Englgebertus de Rennariedl Datum anno Domini MCC nonogesimo octavo quarto jdus januarij