Charter Document - 03950038

Charter Document - 03950038


Charter Number: 03950038
Cartulary Title: Schlägl, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1298
Date type: Internal, A.D., Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Uniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Nos Dei gratia frater Basilius Jerosolimitanus archiepiscopus Adamus Marturanensis frater Lambertus Aquinas Stephanus Opidensis frater Stephanus Balmoregensis frater Matheus Vegelensis Cipprianus Bouensis Aldebrandus Aretinus frater Jacobus Grauinensis Andreas Venaffranus Landonus Suanensis et frater Romanus Erohensis episcopi salutem in Domino sempiternam Uirgo venustissima et omnium virtutum floribus insignita virgo Dei genitrix gloriosa cuius pulcritudinem sol et luna mirantur cuius precibus iuuatur populus christianus florem preciosissimum immarcescibilem et eternum jneffabili sancti Spiritus cohoperatione produxit Ob cuius reuerentiam loca eiusdem virginis vocabulo insignita sunt a Christi fidelibus merito veneranda ut eius piis adiuti suffragiis eterne retributionis premia consequi mereantur Cupientes igitur ut ecclesia beate Marie virginis in Slage ordinis Premonstratensis Pathauiensis diocesis congruis honoribus frequentetur et a cunctis Christi fidelibus iugiter veneretur omnibus vere penitentibus et confessis qui ad ipsam ecclesiam in singulis festiuitatibus seu diebus subscriptis videlicet natiuitatis resurrectionis et ascensionis Domini nostri Ihesu Christi atque penthecostes et in quatuor festiuitatibus beate Marie virginis videlicet assumptionis natiuitatis purificationis et annunciationis beatorum Petri et Pauli et aliorum omnium apostolorum sanctorum Johannis baptiste et euuangeliste beatorum Stephani Laurentij atque Vincencij martirum sancti Michaelis archangeli sanctorum Nicolai et Martini confessorum sanctarum Margarete Katerine Cecilie et Agnetis virginum beate Marie Magdalene in anniuersarijs dedicationis ipsius ecclesie in festo omnium sanctorum ac per octo dies ipsa festa immediate sequentes causa deuotionis seu peregrinationis et in spiritu humilitatis accesserint aut qui ad fabricam seu reparationem ornamenta luminaria et ad alia necessaria predicte ecclesie manus porrexerint adiutrices aut in extremis laborantes quicquam suarum facultatum legauerint miserint seu donauerint Nos de omnipotentis Dei misericordia beatorum Petri et Paulj apostolorum eius auctoritate confisi singuli nostrorum singulas quadraginta dierum indulgentias de iniunctis sibj penitentijs dummodo loci diocesis ad id volutas accesserit et consensus misericorditer in Domino relaxamus In cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus duximus apponenda Datum Rome anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo octauo pontificatus domini Bonifacij pape octauj anno quarto