Charter Document - 03950033
Charter Number: | 03950033 |
---|---|
Cartulary Title: | Schlägl, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1291 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Rudgerus de Haichenpach notum fore cupio vniuersis presentes audituris litteras seu visuris quod cum fratribus de Plaga altercationes habui pro bonis in Horaw et Wantsabin dicens quod omnino non possiderent omnia memorata bona iusticialiter sed in parte cum quibus accepto termino vna cum amicis meis veni ad prefatam ecclesiam et ad fratres et ibi fui coram omnibus amicis meis plenarie conuictus et racionabiliter informatus tali videlicet modo computauerunt enim me et omnibus audientibus quod predicta bona in Horaw et Wantsabin exceptis duodecim solidis redituum ipsis et ecclesie per meos antecessores sunt pro animarum remediis ordinata Pro qualibet enim anima antecessorum meorum eis fore delegatos sex solidos redituum et non vltra Tunc ego sciens quod memoratos fratres sine iuris ordine multociens infestaui coram amicis meis vniuersis cessi liti et supradicte domui beate virginis et fratribus ibidem superfluos delegaui duodecim solidos pro remedio anime mee et coniugis mee fideliter et deuote ipsis omnia bona sepe dicta jn Horaw et Wantsabin cum omnibus attinenciis agris pratis siluis rubetis aquis ac vniuersaliter cum omnibus ad eadem bona spectantibus domui prefate et fratribus conferens pleno iure Ne vero alicui heredum aut successorum nostrorum super hiis aliquod dubium oriatur presentes litteras dedi sepe scripte domui beate virginis in Plaga et fratribus ibidem sigilli mei et Chalhochi Valchenstainerij Ortneidi Thanbergerij fideliter munimine roboratas Datum anno Domini MCCLXXXX primo jn annunciacione beate virginis Marie Testes sunt Chalhochus Valchenstainerius Ortneidus Thanbergerius Heinricus de Lapide Cunradus de Ludueinsdorf Hadmarus de Wontansgrub Irmfridus Otto de Clafpach Engilbertus de Rennarigel Vlricus Puhler