Charter Document - 03950032

Charter Document - 03950032


Charter Number: 03950032
Cartulary Title: Schlägl, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1291
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Propter mutabilem temporis cursum expedit ut que ab ydoneis personis stabiliuntur vel ordinantur euidentj scriptorum nec non proborum virorum testimonio confirmentur Nouerint igitur tam presentes quam posteri quod ego Dominicus contuli tertiam partem de decima mea in Passauwerslag ecclesie in Chirchslag pro remedio anime mee pleno iure perpetualiter possidendam Et ut hec collacio inconuulsa permaneat caractere sigilli domini de Rosenberc petiui roborarj Testes huius facti sunt Wenzezlaus purggrauius de Rosenberc Schencho procurator domini de Rosenberc Vlricus de Weichseln Nicolaus Wisco Chwal Sibota iudex quam plures alij quorum nomina non sunt hic scripta Acta sunt hec anno Domini MCCLXXXXI