Charter Document - 03950030

Charter Document - 03950030


Charter Number: 03950030
Cartulary Title: Schlägl, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1289
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Propter mutabilem temporis cursum expedit ut que ab ydoneis personis stabiliuntur uel ordinantur euidenti litterarum fulciantur stabili firmamento Nouerint igitur tam presentes quam posteri quod ego Heydenricus dictus de Haychenpach consului filio meo Heynryco egrotantanti ut domui beate virginis in Slaga pro iniuriis illatis et pro liberacione anime sue solemne remedium ordinaret Qui cum nil aliud haberet nisi mansum qui dicitur in Mayrhoph quod dare posset tam libere et secure Vnde iam dictam curiam in Mayrhoph predictus filius meus Heynricus pro peccatis et remedio anime sue et ego damus et obligamus atque conferimus ecclesie beate virginis in Plaga pro decem libris libere possidendam Ne autem talis nostra donacio per nostros successores valeat infirmari presentem pagellam prelibate ecclesie sancte Marie in Plaga sigilli mei et domini mei Rudlini supra dicte domus prepositi munimine tradidimus fideliter roboratam Datum anno Domini MCCLXXXVIIII Testes huius rei sunt dominus Rudlinus prepositus Heynricus Lugerius Theodrycus fratres Vlrycus Puhler Vlrycus Clenauer Wernhardus villicus Theodrycus sutor Rudgerus Welcneht et alii quam plures