Charter Document - 03950029
Charter Number: | 03950029 |
---|---|
Cartulary Title: | Schlägl, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1283 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Qve confirmat uox testium et uiuax littera permanere merito debent inconcussa Noscant igitur tam presentes quam posteri presentem paginam inspecturi quod ego Heidenricus de Heichenbach cum consensu et fauore beniuolo filij mei Heinrici duos mansos super curia in Horowe pro filii mei Chunradi nec non et omnium predecessorum meorum remedio et mea meeque cognacionis salute donaui sancte Marie in Slage in subsidium fratrum in ea Christo militancium contuli et concessi absolute pro sexaginta libris redimendos In cuius rei testimonium presentem pagellam prelibate domui sancte Marie mei sigilli et Pilgrimi de Valchensteyn et domini Rvdelini sepe dicte ecclesie prepositi munimine tradidi confirmatam Huius rei testes sunt ego Heidenricus filius meus Heinricus patruus meus Rudigerus uocati de Heichenbach Pilgrimus de Valchensteyn frater suus Rudolfus eorundem cellerarius Heinricus Wincher filius eiusdem Otto Engelbertus Otto et Jrnfridus fratres de Chlafpach Vlricus de Peunt Chunradus de Charlspach ipsorum famuli dominus Vlricus plebanus de Pfarrchirchen Gameridus de familia sepe dicte ecclesie Heinricus Faber Vlricus de Pvhel Vlricus Celler Heinrich cognomento Brucus et alii quam plures Datum in Slage in die sancti Martini anno ab incarnatione Domini MCCLXXXIII