Charter Document - 03950028

Charter Document - 03950028


Charter Number: 03950028
Cartulary Title: Schlägl, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1283
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine Domini Amen Acta solempniter delet obliuio nisi literarum fulciantur stabili firmamento Inde est quod nos Henricus et Woko dicti de Crumnaw notum esse volumus omnibus presentes audituris literas seu visuris quod pater noster dominus Witko felicis memorie dedit et contulit domui beate virginis in Plaga Patauiensis dyocesis pro damnis illatis et remedio anime sue ecclesiam in Kyrchslag cum tribus mansis ibidem in foro ad dotem spectantibus et villam que dicitur Phaphenslag pleno iure et omni libertate nullis pactis et condicionibus interpositis libere et absolute in perpetuum possidendam Nos ergo predicti Henricus et Woko donactionem patris nostri ratam habentes prescriptam ecclesiam in Kyrchslag cum tribus mansis ibidem et cum predicta villa Phaphenslag cum omnibus supra dictis libertatibus damus et confirmamus iam dicte domui beate virginis in Plaga perpetualiter possidendam Vt uero nulli super hiis dubium oriatur quia nullam habemus plane iusticiam nec aliquis heredum sev successorum nostrorum habere poterit seu debebit in sepe dicta ecclesia in Kyrchslag aut in bonis ipsius supra dictis siue in iudicijs sev exactionibus uel in alijs quibuscunque grauaminibus faciendis nisi quod sine omni vtilitate et eciam grauamine plebani quemcunque prepositus superius fate domus beate virginis de Plaga ibi locauerit sicut bona propria tenebimus fideliter defensare Si autem quod absit per nos aut per aliquem successorum nostrorum secus actum fuerit uel attemptatum multociens dictus prepositus et fratres domus beate virginis de Plaga resistere poterint et debebunt presencium testimonio literarum Ut autem prescripta robur habeant firmitatis presentes literas dedimus domui beate virginis in Plaga et fratribus ibidem sigillo solius domini Wokonis quia ego Henricus sigillo careo apensione fideliter roboratas Datum anno Domini MCC octagesimo tercio VIII jdus junij Testes sunt frater Henricus Lugerius Radosta de Malocin Senko de Cipin Nemoy de Clenye Vlricus Puchler Ewerhardus calwus W[ern]hardus Oder et alij quam plures