Charter Document - 03950027

Charter Document - 03950027


Charter Number: 03950027
Cartulary Title: Schlägl, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1276
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Dypoldus Dei gratia prepositus in Slage ad noticiam omnium cupimus peruenire quod nos cum consensu nostrorum fratrum contulimus domino Wernhardo et duobus filiis suis scilicet Gotfrido et Vlrico dictis de Steineperge feodum nostrum in Herhage ad censum quadraginta cupparum salis ad dies vite ipsorum sub pretextu precarie absolute possidendum Si uero predictum censum in festo sancti Mychahelis persoluere neglexerint ex tunc prelibatum feodum ad nos absolute sit tamen sub forma gratie reuoluatur Adicimus eciam quod promoueant nos in deportatione vini nostri de Danubio iumentis suis et seruo necnon et homines nostros progentes pro vino debent hospitio recipere non suis sed nostris expensis cessante contradictione Vt autem hanc specialem teneant seruitudinis presentem paginam sigilli nostri atque domini Pilgrimi de Rennarigel predicti feodi defensoris munimine ipsis tradimus consignatam Datum in Slage in die sancti Viti anno ab incarnatione Domini MCCLXXVI Huius rei testes sunt Nos Dypoldus prepositus fratres Walchunus Wernherus Fridericus konuersi frater Hertwicus cellerarius Hainricus cognomine Schozzer Amlungus dominus Pilgrimus de Rennarigel dominus Rudlinus de Haichenbach dominus Lvdwicus Vlricus Porn fratres de Ludweigstorf dominus Vlricus et Wernhardus fratres de Gotergezzing Wernhardus de Vischbach Gebhardus de Jauchenberge Fridericus de Merzing et alii quam plures