Charter Document - 03950026
Charter Number: | 03950026 |
---|---|
Cartulary Title: | Schlägl, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1276 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos D[ypoldus] Dei gratia prepositus ecclesie sancte Marie virginis in Plaga notum volumus fieri vniuersis presentem paginam inspecturis dominum Albertum liberum de Halse nobis marcam puri argenti accommodasse sub hac forma si viuo corpore a nostre dignitate prelature libere cesserimus aut si iubente Domino viam vniuerse carnis oportuit introire dicta ecclesia Plagensis prefatam pecuniam omni altercationis contradictione postposita persoluere non obmittat Si vero Domino adiuuante in nostri laboris itinere dominum Premonstratensem accedendo prosperati fuerimus necnon dignitas nostre prelationis amplius solutata fuerit et firmata nos personaliter demus argentum prout prelibauimus erimus reddituri In huius igitur rei testimonium presentem cedulam nostri sigilli robore duximus insignire Acta sunt hec anno Domini MCCLXX sexto Datum in Vilshoven in vigilia assumptionis