Charter Document - 03950025
Charter Number: | 03950025 |
---|---|
Cartulary Title: | Schlägl, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Permission |
Date: | 1274 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Rudgerus dictus de Haychenpach notum volumus esse vniuersis presentem paginam inspecturis quod nos de patrui nostri Haydenrici bono consensu et assensu hominis vestrisquea fratribus celle dicte in Plaga plenam et perfectam in perpetuum libertatem tradidimus et donamus ad succidenda et deducenda ligna de siluis et nemoribus nostris longe vel prope positis vniuersis pro vsibus necessariis et edificiis quibuscunque cenobij prelibati Et hoc pro infirmaria dominorum quam nobis prepositus et fratres ecclesie iam predicte cum castrum nostrum Haychenpach edificaremus de claustro ad dictum castrum deducendam beniuole donauerunt Et ne super hijs alicuj heredum aut successorum nostrorum aliquod dubium oriatur jn uere rei testimonium has litteras tradidimus nostri sigilli munimine roboratas Huius rei testes sunt Prescriptus Haydenricus cum filiis suis Cunrado et Henrico Wernhardus Vlricus de Poxruc Henricus Marchardus de Monte Meynhardus de Tymdorf et alij quam plures Datum anno Domini MCCLXXIIII jn nativitate Marie gloriose genitricis