Charter Document - 03950018
Charter Number: | 03950018 |
---|---|
Cartulary Title: | Schlägl, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1263 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ulricus Dei gratia sancte Salzburgensis ecclesie archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus christifidelibus salutem in eo qui est salus omnium Licet is de cuius munere venit ut sibi a fidelibus suis digne ac laudabiliter seruiatur deuoto populo multo maiora retribuat quam ualeat promereri nichilominus tamen desiderantes christicolas Domino reddere acceptabiles ipsos ad complacendum ei quibusdam illectiuis muneribus indulgenciis scilicet et remissionibus inuitamus Vt exinde reddantur diuine gracie apciores Cupientes igitur ut monasterium in Plaga ordinis Premonstratensis Pataviensis dyocesis quod in honore beate et gloriose Dei genitricis perpetue virginis Marie fundatum esse dinoscitur congruis honoribus frequentetur populum ibidem certis in anno vicibus confluentem et a Domino suorum veniam delictorum humiliter implorantem munerum nobis ab auctore omnium indultorum nolumus esse inmunem ut in percepcione eorundem ei uertatur in gaudium deuocionis sue semper suscipere incrementum Nos enim de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Ruperti et Virgilii confessorum eius confisi meritis omnibus vere penitentibus et confessis qui in annunciacione assumpcione nativitate seu purificacione beate virginis aut in dedicacionis die siue eciam in sanctorum apostolorum Petri et Pauli vel in sancti Nycolai festis idem monasterium visitauerint annuatim ex officio legacionis quo fungimur salua tamen reuerencia dyocesani episcopi viginti dies criminalium et sexaginta venialium de iniuncta sibi penitencia misericorditer in Domino relaxamus presentibus perpetuo ualituris Datum in Piezzen XVI kalendis octobris anno ab incarnacione Dominica millesimo ducentesimo sexagesimo tercio