Charter Document - 03950006
Charter Number: | 03950006 |
---|---|
Cartulary Title: | Schlägl, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1221 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Honorius episcopus seruus seruorum Dei dilectis filijs G rectori et fratribus sancte Marie in Slag Premonstratensis ordinis salutem et apostolicam benediccionem Solet annuere sedes apostolica pijs votis et honestis petentium precibus fauorem beniuolum impartiri Sane sicut ex parte vestra fuit expositum coram nobis cum venerabilis in Christo frater noster [Wolckerus] Patauiensis episcopus ecclesiam sancte Marie in Slag de voluntate patroni eiusdem ecclesie capituli sui accedente consensu vobis pie ac prouide duxerit conferendam in ea secundum Premonstratensis ordinis instituta Domino seruituris Nos vestris precibus inclinati quod per eundem episcopum super hoc prouide actum est auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli se nouerit incursurum Datum Laterani IIII nonas aprilis pontificatus nostri anno quinto