Charter Document - 03940105

Charter Document - 03940105


Charter Number: 03940105
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1293
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Otto Dei gratia Palatinus Comes Reni Dux Bawarie presentibus profitemur quod cum Ecclesia S Michaelis in Reichersperg tam per nos quam per karissimum quondam Patrem nostrum Heinricum dive memorie ac per alios fideles nostros et servitores Capitaneos in Scherdinge esset multipliciter pregravata sustinendo frequenter in suis bonis et hominibus graves iniurias atque dampna Nos in relevacionem huiusmodi dampnorum ac eciam pressurarum ad perhenne progenitorum nostrorum et nichilominus pro nostre proprie et karissimorum fratrum nostrorum Ludwici et Stephani salutis augmento venerabili Preposito Chunrado dicte nostre Ecclesie in Reichersperg et successoribus suis quibuscunque sicut hucusque indulsimus per favorem specialis gracie ut absque omni exactione vectigalium et pedagiorum in castris nostris Scherdingen et Purchhawsen victualia sua libere faciant deportari ita quod occassione illorum aut pretextu ab mutariis et theloneariis nostris quociens ipsis ibidem transire contigerit nichil penitus exigatur Insuper ratificamus et confirmamus antiquam et primitivam ipsius loci libertatem ab ipso fundatore collatam et privilegiis venerabilium Archiepiscoporum Chunradi et Eberhardi Salzpurgensis Ecclesie confirmatam prout in autenticis ipsorum clarissime reperitur et post hec edictis Imperialibus fortissimis roboratam Et ipsi Prepositi qui pro tempore fuerint unacum Conventu suo in recompensam huiusmodi gracie sibi facte nostrum anniversarium singulis annis semel et sollempniter celebrabunt ad quod prefatus Prepositus cum suo Conventu se nobis fide prestita obligarunt In cuius rei testimonium presens Instrumentum eis dedimus sigilli nostri robore communitum Datum et actum in obsidione castri Newmburgensis anno Domini MCCXCIII in die beatorum Fabiani et Sebastiani Martyrum coram curia nostra Perngero de Lewnberg Alberto de Hals Ulrico de Schelckhlinge Comitibus Magistro Gundakero Prothonotario Bawarie Canonico Ratisponensi Ortlibo de Walde Walthero de Tawfchirchen Hartperto de Ahaim Magunso de Liechtenberg Seyfrido Frumesel Ottone Ortolpho Ulrico Morspacensibus Friderico de Sigenheim ministerialibus Magistro ulrico dicto Echerigl Seifrido Notario et aliis quam pluribus qui interfuerunt et huius rei testes sunt