Charter Document - 03940102
Charter Number: | 03940102 |
---|---|
Cartulary Title: | Reichersberg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1287 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Albertus Dei gratia Dux Austrie et Styrie Dominus Carniole Marchie ac Portus Naonis Vniuersis christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Imperpetuum Non minimum inter opera pietatis immo salutis votiue maximum arbitramur fore meritum apud deum si reuerenter cultu diuini numinis honorato Ecclesias et personas Ecclesiasticas quibus fauor debetur Principum specialis concessis eisdem libertatum graciis et consuetis iuribus confouemus Sane cum honorabiles et deuoti viri prepositus et Conuentus Ecclesie sancti Michahelis in Reichersperge nobis dilecti ex pia Illustris quondam Principis Leupoldi Ducis Austrie et Styrie antecessoris nostri donacione ac concessione munifica Imperiali edicto postmodum confirmata sicut ex tenore priuilegii sui expresse didicimus ea gaudeant libertate vt omnibus rebus ipsorum mobilibus uectigalibus et pedagiis per terras dictorum Principatuum liber pateat transitus sine exactione qualibet siue Muta Nos eorundem prepositi et Conuentus moniti precibus et inducti ad instar predecessorum nostrorum prefatam Ecclesiam spe remunerationis eterne beneficencia solita prosequentes libertatem predictam liberaliter approbandam innouandam scriptique presentis duximus patrocinio muniendam Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre innouacionis infringere paginam uel quomodo libet uiolare quod qui secus attemptare presumpserit indignacionem nostram grauissimam se nouerit incurrisse In cuius rei testimonium has litteras scribi et sigilli nostri karactere iussimus consignari Datum Wienne Anno domini Millesimo Ducentesimo Octogesimo Septimo XVI Kalendas Aprilis Indiccione XIIII