Charter Document - 03940100
Charter Number: | 03940100 |
---|---|
Cartulary Title: | Reichersberg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1283 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quia presentis etatis negocia consumit oblivio nisi fideli scripture testimonio roborentur ego igitur R Tumplebanus S Pauli de Patavia Collector decime a Legato sedis Apostolice substitutus profiteor omnibus presentem paginam inspecturis quod venerabilis Prepositus de Reichersperg michi dando decimam de redditibus sue Ecclesie et omnibus computatis in die beati Johannis Baptiste XX libras Patavienses assignavit In cuius rei testimonium et certitudinem pleniorem presentem literam sibi dedi mei sigilli munimine roboratam Datum Patavie anno Domini MCCLXXXIII Kalend Juny