Charter Document - 03940098

Charter Document - 03940098


Charter Number: 03940098
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Testimony
Date: 1282
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Hainricus dei gratie Marchie Superioris archidyaconus plebanus sancti Dyonisij vniuersis presentem litteram inspecturis salutem et veram in domino caritatem Que geruntur in tempore ne simul elabantur cum tempore scripturarum solent testimonio perhennari Nouerint igitur tam posteri quam presentes quod ad presentacionem domini Friderici plebani de Pramperch dominum Vlricum virum ydoneum et discretum in ecclesia Liehteneke pro perpetuo vicario instituimus et rectore sibique amministracionem tam in spiritalibus quam in temporalibus concessimus in eadem auctoritate domini nostri venerabilis archiepiscopi Salzpurgensis Vt autem nostra institucio seu perpetuacio a nemine in posterum valeat violari predicto domino vlrico nostras concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas Datum anno domini MCCLXXX Secundo