Charter Document - 03940095

Charter Document - 03940095


Charter Number: 03940095
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1279
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nicolaus episcopus seruus seruorum dei Dilectis filiis [] abbati Monasterij sancti Petri et [] Decano Salzeburgensi Salutem et apostolicam benedictionem Conquesti sunt nobis dilecti filij [] Prepositus et Conuentus Monasterij sancti Michaelis de Richesperge per Prepositum soliti gubernari ordinis sancti Augustini quod Englescalcus de Lancenkirchen et Heinricus gener eius laici Patauiensis et Salzeburgensis diocesis super capella de Volfgerstorf quam ijdem Prepositus et Conuentus in proprios usus canonice se obtinere proponunt quibusdam redditibus et rebus alijs injuriantur eisdem Ideoque discretioni uestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus conuocatis audiatis causam et appellatione remota fine debito decidatis facientes quod decreueritis per censuram eeclesiasticam firmiter obseruari Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio uel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante cogatis ueritati testimonium perhibere Datum Rome apud sanctum Petrum Kalendis Aprilis Pontificatus nostri Anno Tercio