Charter Document - 03940087

Charter Document - 03940087


Charter Number: 03940087
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1269
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nouerint vniuersi presentem paginam inspecturi quod nos Heinricus et Wernhardus fratres de Schownberch confirmamus et concedimus Ecclesie Reicherspergensi sicut huc usque ita et in reliquum liberum transitum nauibus eorum in muta nostra Ascha in deducendis et adducendis sursum et deorsum victualibus suis ita uidelicet vt penitus nichil ab eis requiratur quociens ipsis inibi transire contigerit Vt autem hec nostra confirmacio sev donacio rata permaneat et inconcussa presentem paginam sigilli nostri robore consignatam subnotatis testibus ecclesie prefate dedimus ad cautelam Testes sunt dominus dietmarus de Hvgenperig dominus Ludwicus dictus Schwer dominus Sibrandus dominus Chunradus de Furt Vlricus Schiuer Chunradus de Strahen Lewtoldus de heimbach Hugo de Weiderueld Chunradus de draechselhaim Wilhelmus de Gehpaich Egeno de posenpach volcholt et filius eius Alramus waltherus de Ascha et alii quam plures fide digni Datum in Castro nostro Schownberch Anno domini Millesimo ducentesimo LXVIIII in die sancti Jacobi apostoli