Charter Document - 03940085

Charter Document - 03940085


Charter Number: 03940085
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1267
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit cunctis christi fidelibus quod Matrona quedam nomine Sophya contulit Ecclesie Richerspergensi terciam portionem vnius curie dicte praitenberge que eam contingebat cum omnibus attinenciis suis videlicet pratis agris [] pertinenciis perpetuo possidendam et hoc sine omnj iure aduocatie dedit etiam super altare beatj Michahelis hominem quendam nomine hainricum ad censum V denariorum singulis annis soluendum Cuius rei testes sunt Hilprandus plebanus de Merenpach dominus Ortofus sacerdos de wuolhaim Hertnidus miles de Eide Gebhardus de Ellinge maritus eiusdem Wernhardus de puch Wernhardus fratruelis eius de puch Fridericus pfnuorre Pilgrimus vagerer Wicherus Chunradus de Smidhaim Arnoldus de Riede Hartnidus filius Ekkelinj Hainricus de Ellingen et ceteri quam plures Acta sunt hec Anno dominj MCCLXVII Indictione VIIII In diuisione Apostolorum