Charter Document - 03940079

Charter Document - 03940079


Charter Number: 03940079
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1262
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit uniuersis quod Heinricus et Fridericus fratres dicti de lauterbrunne optulerunt Ecclesie sancti Michahelis in Richersperge subnotatas personas ad censvm quinque denariorum annis singulis persoluendum Sunt autem hec persone Chunegundis et filius suus Wernhardus alhejdis Gisila Gevtta filie ipsius Testes vero sunt hii chunradus balneator Livtoldus de stadelhof Ditricus Wernhardus de Ode Fridericus faber Gerhardus de Vihausen Gundakkarus de Mvntrichinge hermannus de Orto Oertwinus Levtoldus seruus prepositi et alii quam plures Datum anno domini MCCLXII