Charter Document - 03940078

Charter Document - 03940078


Charter Number: 03940078
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1260
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Gerelous dei gratia Prepositus de Richersperge Notum facimus quod quidam homo Nobilis dictus Wernherus De Perchagme in extremis laboraret [i e omisso cum] ob Remedium anime sue tradidit ad altare Sancti Michahelis predium dictum an dem aigen situm Taufkyrchen et pro dimidia huba estimatum soluens annis singulis pro pensione denarios LXXX Post obitum autem wernheri veniens ad nos quidam Kalohus de sancto Georio a quo idem predivm pro VI talentis in ius proprietatis conparat dixit sibi [] dum [nondum] soluisse LX denarios in predio memorato quos cum domnus Petrvs cellerarius iam dicto Kalhoho obtulisset renuntiauit et ipse coram testibus subscriptis omni iuri quod habere dinoscebatur libere et absolute tradens per manus [] per heinricvm filivm videlicet Chvnradi de tobel sine aduocationis titulo ad omnimodam proprietatem Huius Rei testes sunt [] to scriba de Obernperge H de Ayglinge H de Aheim Gebhart de Swent hilprandus de Asenheim O de Draechselheim et filius suus H de Mvlheim Engelschalcus iudex Swikerus villicus Ch de Revel et [] villicus de tobel H [] chen chunradus vriheimer ch Molendinator Actum anno domini MCCLX in die Marci ewangeliste