Charter Document - 03940073
Charter Number: | 03940073 |
---|---|
Cartulary Title: | Reichersberg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1249 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Nos Philippus dei gratia Electus ecclesie Salzburgensis Apostolice sedis legatus Hoc scripto notum facimus tam presentibus quam futuris nos litteras predecessoris nostri clare memorie Eberhardi Archiepiscopi Salzburgensis perspexisse per omnia in hec uerba [] Cum igitur ex debito offitii pastoralis libertatibus et honoribus ecclesiarum insistere teneamur nos adtendentes pium affectum quem idem predecessor noster gessit prefate ecclesie in Richersperge in negotio suprascripto singula que per eum facta sunt laudabiliter hac in parte rata habentes per omnia de consensu nostri Capituli et ministerialium nostrorum presenti pagina confirmamus Et in huius nostre confirmationis et ratihabitionis euidens testimonium ipsi Ecclesie hanc dedimus litteram sigilli nostri munimine insignitam Etiam huius rei testes sunt Otto Prepositus et archidiaconus Salzburgensis Wolframus Decanus totumque Capitulum eiusdem loci videlicet Gregorius Heinricus de Ranshouen Hermannus de Justingen Henricus de megelingen presbiteri Luppoldus diaconus Vlricus Fridericus Heidenricus subdiaconi Richerus Abbas sancti Petri in salzburc Waltherus abbas in Reitenhasela Chunradus Comes de Wazerburc Vlricus de chalheim Chunradus de steinenkirchen Chunradus de goldeke ministeriales nostri Thuringus de schirgenberc et heinricus frater eius Chunradus de Cribbuch Gotscalcus index et vicedominus ysengrimus Tisinger et Reimarus frater eius et alii quam plures Datum in Salzburc Anno Domini MCCXLVIIII Indictione VII V Idus Januarii
Markups
Names Markup:
Nos Philippus dei gratia Electus ecclesie Salzburgensis Apostolice sedis legatus Hoc scripto notum facimus tam presentibus quam futuris nos litteras predecessoris nostri clare memorie Eberhardi Archiepiscopi Salzburgensis perspexisse per omnia in hec uerba []embed Cum igitur ex debito offitii pastoralis libertatibus et honoribus ecclesiarum insistere teneamur nos adtendentes pium affectum quem idem predecessor noster gessit prefate ecclesie in Richersperge in negotio suprascripto singula que per eum facta sunt laudabiliter hac in parte rata habentes per omnia de consensu nostri Capituli et ministerialium nostrorum presenti pagina confirmamus Et in huius nostre confirmationis et ratihabitionis euidens testimonium ipsi Ecclesie hanc dedimus litteram sigilli nostri munimine insignitam Etiam huius rei testes sunt Otto Prepositus et archidiaconus Salzburgensis Wolframus Decanus totumque Capitulum eiusdem loci videlicet Gregorius Heinricus de Ranshouen Hermannus de Justingen Henricus de megelingen presbiteri Luppoldus diaconus Vlricus Fridericus Heidenricus subdiaconi Richerus Abbas sancti Petri in salzburc Waltherus abbas in Reitenhasela Chunradus Comes de Wazerburc Vlricus de chalheim Chunradus de steinenkirchen Chunradus de goldeke ministeriales nostri Thuringus de schirgenberc et heinricus frater eius Chunradus de Cribbuch Gotscalcus index et vicedominus ysengrimus Tisinger et Reimarus frater eius et alii quam plures Datum in Salzburc Anno Domini MCCXLVIIII Indictione VII V Idus Januarii