Charter Document - 03940071
Charter Number: | 03940071 |
---|---|
Cartulary Title: | Reichersberg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Eberhardus dei gratia Salzburgensis archiepiscopus apostolice sedis legatus tam presentibus quam futuris in perpetuum Ecclesiastice moderationj conueniens est omnino quecumque ordinata fuerint rationabiliter uel decisa nulla in posterum debeant refragatione turbari Hinc est quod scire uolumus uniuersos quod nos in conmutationem possessionum in Lessach quas a Comite de Ortenburch conparauimus cum aliis possessionibus ac numerata pecunia possessionem dilectorum fratrum de Richersperge in werenhersdorf cum suis attinentiis ac mancipiis sibi dedimus quia ratione aduocationis idem collegium plurimum infestabat in eodem predio ut quasi non habitum reputarent Cum autem idem monasterium nobis in temporalibus ex donatione fundatoris specialiter attineret ipsum in omnibus subleuare uolentes cum propter improbitatem aduocati tum etiam propter conmodum propinquitatis eidem possessiones nostras tradimus pleno iure nomina locorum ubi sita sunt predia et censum ipsorum ne exinde aliquando oriatur questio subnotantes jn Appenawe quinque feoda Rota duo Strubsteg tria quorum quodlibet estimatione taxata centum quinquaginta caseos soluit uel duodecim solidos usualis monete et decimam in eisdem feodis pro libra Salzburgensium computata Item apud Albm quod uulgariter dicitur Gigaer unum feodum ualens ducentos caseos uel duas libras item in Verrepach trecentos caseos uel totidem libras item Hohenwart triginta denarios item Albenliten denarios sexaginta et hec omnia cum siluis pascuis quesitis [et] in posterum inquirendis Horum autem reddituum summa est quatuordecim libre in computatione finali Vt igitur hec conmutatio seu donatio nostra de consensu capituli nostri facta coniuentia Ministerialium accedente de cetero non ualeat irritari presentem paginam ipsis in euidens testimonium dedimus sigilli nostri munimine roboratam protectioni apostolice et beatorum Patronorum nostrorum Petri et Pauli et sanctorum Confessorum Roberti Virgilij patrocinio subponentes ut qui maliciose in irritum deducere uoluerit omnipotentis dei offensam se nouerit incursurum Testes autem sunt hij Heinricus Decanus Heinricus Custos Chunradus purcrauius Otto de Merenstain Fridericus de Leimher Heinricus de Megelinge Heinricus de Perchaimen Canonici Salzburgenses Comes Chunradus et nepos eius Comes Liutoldus de Plain Albero de Walichen Gerhohus de Perchaimen Dietmarus de Aichaim Gerhohus de Waeiaer Sachcs de Tanne Chunradus de Taeching Marquardus de Perchaim Chunradus Tisingar Otto Gaensel et alii quam plures Datum aput Salzpurch Nona Kalendas Octobris Anno ab incarnatione dominj MCCXLII