Charter Document - 03940066
Charter Number: | 03940066 |
---|---|
Cartulary Title: | Reichersberg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Remittance |
Date: | 1240 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Presenti scripto pateat universis quod nos Ortolfus Heinricus et Alkerus fratres de Waldekk pro dampnis et gravaminibus que nos et homines nostri dumtaxat Reicherspergensibus intulimus pro dampnis eisdem satisfecimus in hunc modum Advocacias quas dominus Meingotus de Einberch patruelis noster in possessionibus dictorum Reicherspergensium cum lite tenebat remisimus universas et fratres nostros Leutoldum et Meingotum qui eciam in eisdem advocaciis ius habere videbantur induximus prece nostra quod et ipsi integraliter remiserunt Sunt autem ista Purchartinge duos mansus Mukkenwinchl duos Elhenpach duos remisimus quoque advocaciam curie que dicitur Puchberge In aliis autem advocaciis si quas ad presens habemus vel in futurum habituri sumus generalem de advocatorum iure constitutionem domini Friderici Imperatoris presentis quam fecit et adhuc faciet promisimus ipsis inviolabiliter observare Item recognovimus eis ius ipsorum a regibus et imperatoribus eis concessum et eorundem privilegiis confirmatum quod tale est nos uel quicumque iudex pro tempore fuerit in monte ipsorum ubi claustrum situm est a ponte maiori et infra exercere placita non debemus Familiam quoque ipsorum que in cottidiano eorum servitio est non licebit nobis de causa aliqua iudicare nec ad placita nostra ubicumque habuerimus advocare nisi forte aliquis ordine iudiciario de latrocinio vel furto vel aliquo alio crimine quod morte plectendum est convictus fuerit Illum si extra septa montis comprehenderimus poterimus licite condempnare ipsius tamen res si quas habet nobis tangere non licebit In monte autem quantumcunque reum non debemus captivare vel aliquomodo manus immittere violentas sed ipsi tenentur tales cum eis significaverimus removere Promisimus autem ut si aliquis colonus ipsorum vel alius de familia ecclesie ubicumque in bonis ecclesie habeat mansionem alibi quam in monte convictus legitime fuerit de crimine quod morte plectendum est circa bona eiusdem mobilia et immobilia generale ius terre et patrie consuetudinem eis integraliter conservemus Super hec omnia memorate ecclesie Reicherspergensi dedimus predia nostra libere et absolute ad viginti solidos nihil iuris nobis vel advocatie vel alterius rei in eisdem prediis reservantes Promisimus quoque quod et nos ab omni futura lesione iniuria gravaminibus et indebita usurpatione tam advocaciarum quam aliarum rerum omnino abstineamus tam facto quam consensu et homines nostros et omnes nobis adherentes vel in posterum adhesuros similiter et efficaciter compescamus Fuit autem ista conpositio nunciata mediante et promovente domino nostro Rugero Patauiensi episcopo in presencia multorum quos huius rei rogavimus esse Testes quorum hec sunt nomina Magister Albertus Bohemus Meingotus frater noster Patavienses Canonici et archidiaconi Alramus nobilis de Hals Otto de Poschmunster Waltherus Pilgrimus fratres de Tannenberch Syboto de Lonstorf Fridericus de Pasching Engelschalcus Judex Patauiensis Conradus antiquus iudex et alii quam plures Postmodum vero hec ipsa eadem complanacio fuit taliter confirmata Nos predicti fratres Ortolfus Heinricus Alkerus in manus domini Gregorii Subnensis prepositi porreximus dextras nostras et fidem datam confirmavimus prestito iuramento Et si quisquam de familia nostra laudum nostrum ausus fuerit violare dampna dictis Reicherspergensibus inferendo nos super hoc requisiti ipsis tenemur satisfacere infra mensem Huius rei testes sunt prefatus dominus Gregorius Subnensis prepositus Heinricus de Swain Capellanus suus Dietricus celerarius Reicherspergensis Chunradus de Valchenstain Chunradus de Pewerbach Chunradus de Rambach Hertwicus de Angesies et Alhardus et alii quam plures Ad maiorem quoque certitudinem presens scriptum sigillis nostris fecimus communiri