Charter Document - 03940062
Charter Number: | 03940062 |
---|---|
Cartulary Title: | Reichersberg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1236 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Universis volumus esse notum quod ego Hainricus Dei gracia Comes de Ortenberch hubam unam quam vnicam et solam habui in villa que dicitur in Vihusen apud cenobium beati Michaelis in Reichersperge in ripa Ini fluminis sitam in manus Domini Chunonis eiusdem loci Prepositi tradidi pleno iure super altare beati Michaelis vice nostra in subsidium fratrum et sororum ibidem Deo famulancium delegandam nihil inibi iuris sive advocacie sive alterius rei cuiuslibet in eadem huba retinendo sed hoc solum cupiens adipisci ut pro temporalibus capiam sempiterna et ipsorum congregacionis interventu aput Altissimum veniam merear de peccatis et ut querela ipsorum fratrum quam contra me habebant pro eo quod eos leseram in plantacione castri quod dicebatur Autenperg ut ipsi asserunt cum tamen huius rei non sim mihi conscius aput Deum et homines de cetero conquiescat Hainricus quoque filius meus eandem tradicionem in manus prefati Prepositi Richerspergensis fecit et eandem pro remedio animarum nostrorum parentum bona sua voluntate pacificavit Facta est hec nostra tradicio aput Vilshoven in Ecclesia Parrochiali anno Domini MCCXXXVI Indictione VIIII XIIII kalendas Junij in presencia multorum qui et huius donacionis testes sunt quorum hec sunt nomina Anshelmus Abbas de Alderspach Gregorius Prepositus de Suben et Perhtoldus Capellanus suus Hainricus quondam Prepositus de Osterhoven nunc autem frater Ordinis Predicatorum et Reinhardus confrater suus Wergandus de Rumtingen Hainricus de Pawmgarten Wernhardus et Richerus fratres de Rotawe Reinboto et Gozwinus Notarii Comitis Wernherus Pincerna de Ancenchirchen Chonradus de Pyrpach Hainricus Plebanus de Vilshoven et alii quam plures